<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Haec omnia uerba Petilianus ex litteris meis refellenda <lb/>
            proposuit. uideamus ergo utrum refellerit, utrum omnino <lb n="20"/>
            responderit. addo enim uerba quae me subtraxisse calumniatur <lb/>
            et eadem ipsa sic repeto uel etiam breuius — addendo enim <lb/>
            haec duo uerba etiam ad breuitatem propositionis huius me <lb/>
            plurimum adiuuit -: si conscientia sancte dantis attenditur quae <lb/>
            abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non <lb n="25"/>
            fidem percipit sed reatum, unde abluitur accipientis conscientia, <lb/>
            cum maculosam dantis ignorat et cum fidem nesciens <lb/>
            sumit a perfido? rogo unde abluitur: dicat nobis, non eat in <lb/>
            aliud, non obtendat nebulas imperitis, postremo saltem multis <lb/>
            et anfractuosis circuitibus interpositis et peractis tandem

<note type="footnote"> 1 lib. I 1, 2-2, 8 </note>

<note type="footnote"> 10 conjscia <hi rend="italic">0</hi> 11 conscientia <hi rend="italic">om. codd</hi>. 15 consientia <hi rend="italic">Ptnl</hi> 22 uel] <lb/>
            ut <hi rend="italic">Om2v</hi> etiam <hi rend="italic">om. P</hi> 27 maculosa <hi rend="italic">Oml</hi> ignor <hi rend="italic">Oml</hi> 29 obtendat] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. nobis <hi rend="italic">Q</hi> </note>

<note type="footnote"> 12* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="180"/>
            aliquando dicat nobis, unde abluitur accipientis conscientia, quando <lb/>
            maculosa perfidi baptizantis occulta est, si conscientia sancte <lb/>
            dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a <lb/>
            perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. nesciens enim <lb/>
            sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed<lb n="5"/>
            maculosam et occultam. unde ergo abluitur, unde percipit <lb/>
            fidem? si enim nec tunc abluitur nec tunc percipit fidem, cum <lb/>
            baptizator perfidus et maculosus occultus est, cur eo postea <lb/>
            prodito atque damnato non denuo baptizatur, ut abluatur fidemque <lb/>
            percipiat? si autem illo perfido et maculoso occulto iste<lb n="10"/>
            abluitur et percipit fidem, unde abluitur, unde percipit, ubi <lb/>
            non est conscientia sancte dantis quae abluat accipientis? hoc <lb/>
            dicat, ad hoc respondeat: unde abluitur, unde percipit, si <lb/>
            conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et <lb/>
            haec ibi non est, quando baptizator maculosus et perfidus<lb n="15"/>
            latuit? nihil ad hoc responsum est omnino. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>