Haec omnia uerba Petilianus ex litteris meis refellenda proposuit. uideamus ergo utrum refellerit, utrum omnino responderit. addo enim uerba quae me subtraxisse calumniatur et eadem ipsa sic repeto uel etiam breuius — addendo enim haec duo uerba etiam ad breuitatem propositionis huius me plurimum adiuuit -: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, unde abluitur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat et cum fidem nesciens sumit a perfido? rogo unde abluitur: dicat nobis, non eat in aliud, non obtendat nebulas imperitis, postremo saltem multis et anfractuosis circuitibus interpositis et peractis tandem 1 lib. I 1, 2-2, 8 10 conjscia 0 11 conscientia om. codd . 15 consientia Ptnl 22 uel] ut Om2v etiam om. P 27 maculosa Oml ignor Oml 29 obtendat] add . nobis Q 12* aliquando dicat nobis, unde abluitur accipientis conscientia, quando maculosa perfidi baptizantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. nesciens enim sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed maculosam et occultam. unde ergo abluitur, unde percipit fidem? si enim nec tunc abluitur nec tunc percipit fidem, cum baptizator perfidus et maculosus occultus est, cur eo postea prodito atque damnato non denuo baptizatur, ut abluatur fidemque percipiat? si autem illo perfido et maculoso occulto iste abluitur et percipit fidem, unde abluitur, unde percipit, ubi non est conscientia sancte dantis quae abluat accipientis? hoc dicat, ad hoc respondeat: unde abluitur, unde percipit, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et haec ibi non est, quando baptizator maculosus et perfidus latuit? nihil ad hoc responsum est omnino.