<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Iam fortasse dicet mihi aliquis uestrum: (haec <lb/>
            omnia quae dixit in te ad hoc ualere uoluit, ut te deformaret <lb/>
            ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicuius momenti <lb/>
            esse te existiment uel ipsi uel hi, quos ad uestram <lb/>
            communionem traducere niteris. ceterum ex quo proposuit<lb n="25"/>
            uerba epistulae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil <lb/>
            ad illa responderit.\' ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco <lb/>
            scripta eius consideremus. excepto ergo prooemio, quo uolui <lb/>
            animum praeparare lectoris et pauca eius uerba prima

<note type="footnote"> 3 possint v 4 putans <hi rend="italic">Oml</hi> 6 tertii v libri mei <hi rend="italic">Pml</hi> 7 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> antea <hi rend="italic">Pml</hi> 12 uel] et <hi rend="italic">Om1</hi> 15 ego] ergo <hi rend="italic">Pml</hi> eius <lb/>
            grandem vel post strepitum <hi rend="italic">P</hi> 16 ut putat et putat <hi rend="italic">Oml</hi> bene] <lb/>
            lene <hi rend="italic">Morehus</hi> 17 ut vel] nt <hi rend="italic">PQ</hi> et ut v respondeat his <hi rend="italic">scripsi</hi> <lb/>
            respondeatis <hi rend="italic">eodd. v</hi> 18 est <hi rend="italic">om. 0</hi> 21 iam <hi rend="italic">scripsi</hi> nam <hi rend="italic">codd. v</hi> <lb/>
            24 ii v 28 uoluit 0 </note> <lb/>
             
<pb n="179"/>
            contumeliosa magis quam ad rem pertinentia praeterire: ait, inquam: <lb/>
            \'conscientia namque dantis attenditur quae <lb/>
            abluat accipientis.\' quid si lateat dantis conscientia <lb/>
            et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis <lb/>
            abluere conscientiam, si, quemadmodum <lb n="5"/>
            dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat <lb/>
            accipientis? si enim dixerit ad accipientem non <lb/>
            pertinere quidquid mali latuerit in conscientia <lb/>
            dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut <lb/>
            de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens <lb n="10"/>
            maculari. sufficiat ergo, ut alterius (conscientia) <lb/>
            maculosa cum ignoratur non maculet; numquid <lb/>
            autem etiam abluere potest? unde igitur abluendus <lb/>
            est qui accipit baptismum, cum dantis polluta <lb/>
            conscientia eat et hoc ille qui est accepturus ignorat, <lb n="15"/>
            praesertim cum addat et dicat: \'nam qui fidem <lb/>
            a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\'? <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>