Iam fortasse dicet mihi aliquis uestrum: (haec omnia quae dixit in te ad hoc ualere uoluit, ut te deformaret ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicuius momenti esse te existiment uel ipsi uel hi, quos ad uestram communionem traducere niteris. ceterum ex quo proposuit uerba epistulae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil ad illa responderit.\' ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco scripta eius consideremus. excepto ergo prooemio, quo uolui animum praeparare lectoris et pauca eius uerba prima 3 possint v 4 putans Oml 6 tertii v libri mei Pml 7 ipse Oml antea Pml 12 uel] et Om1 15 ego] ergo Pml eius grandem vel post strepitum P 16 ut putat et putat Oml bene] lene Morehus 17 ut vel] nt PQ et ut v respondeat his scripsi respondeatis eodd. v 18 est om. 0 21 iam scripsi nam codd. v 24 ii v 28 uoluit 0 contumeliosa magis quam ad rem pertinentia praeterire: ait, inquam: \'conscientia namque dantis attenditur quae abluat accipientis.\' quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis? si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. sufficiat ergo, ut alterius (conscientia) maculosa cum ignoratur non maculet; numquid autem etiam abluere potest? unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia eat et hoc ille qui est accepturus ignorat, praesertim cum addat et dicat: \'nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\'?