<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Pergat etiam sermone multiloquo sed plane uaniloquo <lb/>
            in ea, quae prorsus ignorat uel in quibus potius abutitur <lb/>
            ignorantia plurimorum, et ex confessione cuiusdam feminae, <lb/>
            quod catechumenam se dixerit Manicheorum quae sanctimonialis <lb n="25"/>
            in catholica fuerit, quod ei placet de illorum baptismo <lb/>
            dicat et scribat, nesciens aut nescire se fingens non illic ita <lb/>
            appellari catechumenos, tamquam eis baptismus quandoque

<note type="footnote"> 16 cf. Cresc. III 80, 92. IIII 64, 78—79. Possid. nit. Aug. c. 8 </note>

<note type="footnote"> 2 quandam Qm2 paracliti <hi rend="italic">codd</hi>. ob] ab <hi rend="italic">0</hi> 4 exageret <hi rend="italic">Om1</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">pr</hi>. ei Q 11 <hi rend="italic">ante</hi> confitentem <hi rend="italic">interpunxit v</hi> hylariter 0 12 nomine <lb/>
            et <hi rend="italic">Oml</hi> 15 fauente <hi rend="italic">add. Erasmus</hi> snbornante <hi rend="italic">coni. Engelbrecht</hi> <lb/>
            20 uel ipsius oblitus <hi rend="italic">Pm1</hi> 22 multiloquio <hi rend="italic">Pml</hi> 23 in ea] mea Q <lb/>
            25 catechuminam <hi rend="italic">ex</hi> catechuminum (h a. <hi rend="italic">I.) 0</hi> cathecuminam <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            sanctemonialis <hi rend="italic">Oml</hi> 26 baptimo <hi rend="italic">Oml</hi> 27 illic ita] illicite <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            28 catechuminos (h a. <hi rend="italic">I.) 0</hi> cathecuminos <hi rend="italic">PQ</hi> </note>

<note type="footnote"> LII. August. c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb/>
             
<pb n="178"/>
            debeatur, sed eos hoc uocari, qui etiam auditores uocantur, quod <lb/>
            uidelicet tamquam meliora et maiora praecepta obseruare non <lb/>
            possunt, quae obseruantur ab eis, quos electorum nomine <lb/>
            discernendos et honorandos putant. me etiam presbyterum <lb/>
            fuisse Manicheorum uel falsus uel fallens mirabili temeritate <lb n="5"/>
            contendat, uerba quarti libri Confessionum mearum, quae per <lb/>
            se ipsa et de multis ante et postea dictis manifestissima sunt <lb/>
            legentibus, sub quo ei uidetur intellectu proponat atque arguat, <lb/>
            furem me denique uerborum suorum, quod duo subtraxerim, <lb/>
            tamquam eis repositis uictor exultet. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>