<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Si enim qualecumque cor habent qui ea quae scripsisti <lb/>
            considerant, quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de <lb/>
            communione catholica uel de parte Donati agitur, quod relicto <lb/>
            negotio quodammodo publico priuata quadam simultate

<note type="footnote">2 <hi rend="italic">litteras]</hi> Petiliani epistulam alteram; cf. cap. 50, 61 6 <hi rend="italic">parhl</hi> <lb/>
            cf. I 19, 21. 25, 27. II 1, 1. III 14, 16. 42, 51 17 Ps. 51, 5 </note>

<note type="footnote"> 4 ydoneum P 14 qui <hi rend="italic">om. PQ</hi> 20 duo <hi rend="italic">om. PQ</hi> ii <hi rend="italic">v</hi> 21 maleuola <lb/>
            uoluntate v 25 acculeis <hi rend="italic">Oml</hi> consulere <hi rend="italic">Oml</hi> 26 conuincendo <lb/>
            <hi rend="italic">om. OInl</hi> 27 quae] quod <hi rend="italic">Oml</hi> </note>

<note type="footnote">HI. August. c. Don. II. </note>

<note type="footnote">11 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="162"/>
            hominis unius uitam maledicis obprobriis insectatus es, quasi <lb/>
            homo ille sit causa quae inquiritur? tam male existimasti, non <lb/>
            dicam de christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes <lb/>
            posse tua scripta in manus aliquorum uenire prudentium, <lb/>
            qui se a personis nostris tollerent et quaestionem potius<lb n="5"/>
            quae inter nos uerteretur inquirerent nec qui uel quales essemus, <lb/>
            sed quid pro ueritate uel contra errorem diceremus <lb/>
            adtenderent? horum iudicium tibi reuerendum fuit, horum <lb/>
            reprehensio praecauenda, ne te arbitrarentur nihil inuenisse <lb/>
            quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. <lb n="10"/>
            sed uidelicet quorundam leuitate atque uanitate, qui <lb/>
            libenter audiunt lites iurgantium disertorum, ut, cum attendunt <lb/>
            quam eloquenter conuicieris, non intueantur quam ueraciter <lb/>
            conuincaris, simul et illud opinor egisti, ut occupatus <lb/>
            mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem atque<lb n="15"/>
            ita hominibus non ad disputantium, sed ad litigantium uerba <lb/>
            conuersis obscuraretur ueritas, quam dilucescere atque innotescere <lb/>
            formidatis. ego itaque contra tale consilium quid agam, <lb/>
            nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem <lb/>
            meam nullus meus criminator excutiat? domum dei<lb n="20"/>
            mei, cuius decorem dilexi, praeconio seruientis uocis extollam. <lb/>
            me uero humiliabo et abiciam; elegi enim abiectus esse in <lb/>
            domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis haereticorum. <lb/>
            a te ergo, Petiliane, sermonem parumper auertam et ad <lb/>
            eos conaertam, quos a me maledictis tuis es conatus auertere. <lb n="25"/>
            quasi hoc ego moliar, ut homines ad me conuertantur et non <lb/>
            potius mecum ad deum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>