Si enim qualecumque cor habent qui ea quae scripsisti considerant, quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de communione catholica uel de parte Donati agitur, quod relicto negotio quodammodo publico priuata quadam simultate 2 litteras] Petiliani epistulam alteram; cf. cap. 50, 61 6 parhl cf. I 19, 21. 25, 27. II 1, 1. III 14, 16. 42, 51 17 Ps. 51, 5 4 ydoneum P 14 qui om. PQ 20 duo om. PQ ii v 21 maleuola uoluntate v 25 acculeis Oml consulere Oml 26 conuincendo om. OInl 27 quae] quod Oml HI. August. c. Don. II. 11 hominis unius uitam maledicis obprobriis insectatus es, quasi homo ille sit causa quae inquiritur? tam male existimasti, non dicam de christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes posse tua scripta in manus aliquorum uenire prudentium, qui se a personis nostris tollerent et quaestionem potius quae inter nos uerteretur inquirerent nec qui uel quales essemus, sed quid pro ueritate uel contra errorem diceremus adtenderent? horum iudicium tibi reuerendum fuit, horum reprehensio praecauenda, ne te arbitrarentur nihil inuenisse quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. sed uidelicet quorundam leuitate atque uanitate, qui libenter audiunt lites iurgantium disertorum, ut, cum attendunt quam eloquenter conuicieris, non intueantur quam ueraciter conuincaris, simul et illud opinor egisti, ut occupatus mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem atque ita hominibus non ad disputantium, sed ad litigantium uerba conuersis obscuraretur ueritas, quam dilucescere atque innotescere formidatis. ego itaque contra tale consilium quid agam, nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem meam nullus meus criminator excutiat? domum dei mei, cuius decorem dilexi, praeconio seruientis uocis extollam. me uero humiliabo et abiciam; elegi enim abiectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis haereticorum. a te ergo, Petiliane, sermonem parumper auertam et ad eos conaertam, quos a me maledictis tuis es conatus auertere. quasi hoc ego moliar, ut homines ad me conuertantur et non potius mecum ad deum.