<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>
         Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus <lb/>
            te satis indicasti aduersus catholicam ecclesiam pro parte <lb/>
            Donati nec aliquid ualuisse dicere idoneum nec tacere permissum. <lb/>
            quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, <lb n="5"/>
            cum legisses ea, quibus parti epistulae tuae, quae in <lb/>
            manus meas tunc uenerat, quanta potui breuitate ac perspicuitate <lb/>
            respondi! uidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta <lb/>
            luce illustratam quam tenemus et defendimus ueritatem, ut, <lb/>
            quid contra eam dicendum esset, quo conuicta refelleretur, <lb n="10"/>
            inuenire non posses. attendisti etiam multorum qui ea legerant <lb/>
            expectationem in te esse conuersam, scire cupientium quid <lb/>
            diceres, quid ageres, qua euaderes, quo ex tantis angustiis <lb/>
            quibus te dei uerbum circumuallarat erumperes. hic tu, qui <lb/>
            debueras contempta opinione uanorum pergere in ueram sanamque <lb n="15"/>
            sententiam, fecisti quod de talibus scriptura praedixit: <lb/>
            dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem <lb/>
            magis quam loqui aequitatem. proinde si et ego <lb/>
            tibi uellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud <lb/>
            quam duo maledici essemus, ut hi qui nos legerent alii detestatos <lb n="20"/>
            abicerent sana grauitate, alii suauiter haurirent maliuola <lb/>
            uoluptate? ego quando cuique uel dicendo uel scribendo respondeo, <lb/>
            etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum <lb/>
            mihi dominus donat, frenatis atque contritis uanae indignationis <lb/>
            aculeis auditori lectoriue consulens non ago, ut efficiar <lb n="25"/>
            homini conuiciando superior, sed errorem conuincendo salubrior. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>