<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="247" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem.. <lb n="30"/>
            multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita

<note type="footnote">4. 6 I Tim. 5, 22 7 cf. II Cor. 11, 26 13 Rom. 1, 32 </note>

<note type="footnote">12 itemque] iterom <hi rend="italic">v</hi> 20 secuntur P triticum cum sint <hi rend="italic">scripti</hi> <lb/>
            triticu sint <hi rend="italic">Om]</hi> triticum sunt <hi rend="italic">Om2PQv</hi> 28 hisdem <hi rend="italic">Om2PQ</hi> iisdem v <lb/>
            non uultis perire P 25 obtime <hi rend="italic">0</hi> 28 sit sanctum <hi rend="italic">v</hi> sacralegus <hi rend="italic">Qml</hi></note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            magnum firmamentum uanitatis uestrae in hac sententia esse arbitramini, <lb/>
            ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo <lb/>
            quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo. <lb/>
            sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum <lb/>
            sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, <lb n="5"/>
            ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae <lb/>
            mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus <lb/>
            et his similibus approbamus baptismum non eorum <lb/>
            sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi <lb/>
            sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et <lb n="10"/>
            ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo <lb/>
            putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia <lb/>
            sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et <lb/>
            in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus <lb/>
            ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa <lb n="15"/>
            ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et <lb/>
            contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in <lb/>
            petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo <lb/>
            ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant, <lb/>
             sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non <lb n="20"/>
            facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum <lb/>
            suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in <lb/>
            petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad <lb/>
            fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala <lb/>
            peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui, <lb n="25"/>
            cura angeretur cor meum. in petra exaltasti <lb/>
            me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis <lb/>
            a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus <lb/>
            terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris,

<note type="footnote">5. 10 cf. Gal. 5, 19-21 18 Matth. 16, 18 20 Mattb. 7, 26 <lb/>
            25 Ps. 60, 3-4 </note>

<note type="footnote"> 5 y(-i-Q)dolatris <hi rend="italic">PQ</hi> 7 commessatoribus <hi rend="italic">PQ</hi> 10 dicit apostolus <lb/>
            v 14 et in eis <hi rend="italic">0</hi> 16 quae] quem <hi rend="italic">Pml</hi> conneium t; 18 petra <lb/>
            (ra <hi rend="italic">m2) 0</hi> dicit dominus <hi rend="italic">PQ</hi> hedificabo <hi rend="italic">Oml</hi> 19 harenam (h <lb/>
            <hi rend="italic">8. L) O</hi> 21 similabo <hi rend="italic">PQv</hi> 25 clamaui <hi rend="italic">PQv</hi> 26 dum <hi rend="italic">PQ</hi> 29 <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            clamet, <hi rend="italic">cf. infra</hi> exaltetur <hi rend="italic">et</hi> sit </note> <lb/>
             
<pb n="160"/>
            episcopum Romam paucis moutensibus et in Hispaniam domui <lb/>
            unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum <lb/>
            in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui <lb/>
            aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non <lb/>
            faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt<lb n="5"/>
            baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus <lb/>
            sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus, <lb/>
            quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est <lb/>
            quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis <lb/>
            per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus,<lb n="10"/>
            nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim <lb/>
            perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. <lb/>
            proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. <hi rend="italic">ego,</hi> inquis, <lb/>
            <hi rend="italic">illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos<lb/>
             </hi>. tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude<lb n="15"/>
            inficias, rebaptizas. nos autem non tuos recipimus baptizatos, <lb/>
            sed destruimus errorem tuum, unde sunt tui, et suscipimus <lb/>
            Christi baptismum, unde sunt baptizati. itaque opportune abs <lb/>
            te in medio positum est: <hi rend="italic">quod absit</hi>. dixisti enim: <hi rend="italic">illi meos, <lb/>
            quod absit, recipiunt baptizatos</hi>. nam cum tu uelles intellegi<lb n="20"/>
            <hi rend="italic">quod absit recipiunt,</hi> timens ne tuos recipiamus, ego nescientem <lb/>
            dixisse accipio: <hi rend="italic">meos quod absit</hi>. re uera enim absit ut <lb/>
            tui sint, qui iam ad catholicam transeunt nec sic transeunt ut <lb/>
            baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint, baptizati autem <lb/>
            Christi nobiscum sint.

<note type="footnote">1 cf. Ep. c. Don. 3, 6. Optat. II 4 11 cf. Caes. 2 13. 19. 21. <lb/>
            22 pag. 158, 25 </note>

<note type="footnote">4 arenam 0 12 caracterem Q 13 ego] ergo <hi rend="italic">Pml</hi> 18 oportune <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            in medio abs te v 21 ege <hi rend="italic">Oml</hi> 25 sunt <hi rend="italic">PQ</hi> Finit liber <lb/>
            contra totam epistolam petiliani episcopi donatistarum. Incipit liber defensionis <lb/>
            augustini catholici episcopi contra cuncta ipsius petiliani scripta <lb/>
            peruersa ita 0 Finit augustini episcopi cat,.., contra totam epiam petilian.... <lb/>
            donatistarum sub distinctionibus nominum <hi rend="italic">mg. 0, parte folii <lb/>
            resecta</hi> Explicit liber secundus (.II. eiusdem P) sancti angnstini episcopi <lb/>
            contra totam epistu(-o-Q)lam petiliani episcopi donatistarum. lucipit <lb/>
            III eiusdem contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa <hi rend="italic">PQ</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>