Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem.. multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita 4. 6 I Tim. 5, 22 7 cf. II Cor. 11, 26 13 Rom. 1, 32 12 itemque] iterom v 20 secuntur P triticum cum sint scripti triticu sint Om] triticum sunt Om2PQv 28 hisdem Om2PQ iisdem v non uultis perire P 25 obtime 0 28 sit sanctum v sacralegus Qml magnum firmamentum uanitatis uestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo. sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus et his similibus approbamus baptismum non eorum sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant, sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui, cura angeretur cor meum. in petra exaltasti me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris, 5. 10 cf. Gal. 5, 19-21 18 Matth. 16, 18 20 Mattb. 7, 26 25 Ps. 60, 3-4 5 y(-i-Q)dolatris PQ 7 commessatoribus PQ 10 dicit apostolus v 14 et in eis 0 16 quae] quem Pml conneium t; 18 petra (ra m2) 0 dicit dominus PQ hedificabo Oml 19 harenam (h 8. L) O 21 similabo PQv 25 clamaui PQv 26 dum PQ 29 fort . clamet, cf. infra exaltetur et sit episcopum Romam paucis moutensibus et in Hispaniam domui unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus, quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus, nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos . tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum, unde sunt tui, et suscipimus Christi baptismum, unde sunt baptizati. itaque opportune abs te in medio positum est: quod absit . dixisti enim: illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos . nam cum tu uelles intellegi quod absit recipiunt, timens ne tuos recipiamus, ego nescientem dixisse accipio: meos quod absit . re uera enim absit ut tui sint, qui iam ad catholicam transeunt nec sic transeunt ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint, baptizati autem Christi nobiscum sint. 1 cf. Ep. c. Don. 3, 6. Optat. II 4 11 cf. Caes. 2 13. 19. 21. 22 pag. 158, 25 4 arenam 0 12 caracterem Q 13 ego] ergo Pml 18 oportune PQ in medio abs te v 21 ege Oml 25 sunt PQ Finit liber contra totam epistolam petiliani episcopi donatistarum. Incipit liber defensionis augustini catholici episcopi contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa ita 0 Finit augustini episcopi cat,.., contra totam epiam petilian.... donatistarum sub distinctionibus nominum mg. 0, parte folii resecta Explicit liber secundus (.II. eiusdem P) sancti angnstini episcopi contra totam epistu(-o-Q)lam petiliani episcopi donatistarum. lucipit III eiusdem contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa PQ