<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="243" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per <lb/>
            superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem. <lb/>
            nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum <lb/>
             dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc <lb n="30"/>
            monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli

<note type="footnote"> 8 cf. Len. 16. Hebr. 9, 7. Parm. II 7, 14 12 cf. I Reg. 2, 25 15 cf. <lb/>
            Act. 14, 22 18 I Ioh. 2, 1-2 25 I Tim. 5, 22 31 I Tim. 4, 14 </note>

<note type="footnote"> 17 dicentem v 30 thimotheum <hi rend="italic">Q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data <lb/>
            est per impositionem manuum presbyterii; et multis <lb/>
            aliis documentis ostenditur quod non erat laicus. quod autem. <lb/>
            ait: ne communices peccatis alienis, consensu et placito <lb/>
            intellegi uoluit. unde statim subiciens quomodo id agat:<lb n="5"/>
            te ipsum, inquit, castum custodi. neque enim et ipse <lb/>
            Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres de <lb/>
            quibus gemit in unitate corporali tolerabat, aut communicauerunt <lb/>
            furto et sceleri Iudae praecessores eius apostoli, quia <lb/>
            cum eo iam domini uenditore et a domino demonstrato sacrosanctam<lb n="10"/>
            cenam communicauerunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>