<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="241" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de <lb/>
            oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, <lb/>
             si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud. <lb n="20"/>
            o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid <lb/>
            aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine <lb/>
            peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit <lb/>
            secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus <lb/>
             uenditatis, commemorantes ex propheta: <hi rend="italic">si peccauerit <lb n="25"/>
            populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos <lb/>
            peccauerit, quis orabit pro eo?,</hi> ut uos sine peccato <lb/>
            esse credant et peccata sua uestris orationibus purganda <lb/>
            committant. magni homines uos, excelsi, caelestes, diuini nec <lb/>
             iam homines sed angeli, qui pro plebibus oratis et pro uobis

<note type="footnote">10 cf. Matth. 5, 14 15 cf. I Reg. 2, 25 18 cf. pag. 151, 8 </note>

<note type="footnote"> 7 caticnminum <hi rend="italic">0</hi> cathecnminum <hi rend="italic">PQ</hi> 9 syon montes <hi rend="italic">Qml</hi> syon P <lb/>
            10 syon <hi rend="italic">PQ</hi> montem <hi rend="italic">om. 0</hi> 11 signo <hi rend="italic">Pml</hi> 16 illo] eo <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            17 peecauerit sacerdos r 18 et <hi rend="italic">delendum</hi>? 19 nnguere <hi rend="italic">P</hi> 29 comittunt <lb/>
            0 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="156"/>
            plebes orare non uultis! tune iustior Paulo, tu perfectior <lb/>
            tanto apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? <lb/>
            orationi, inquit, instate, uigilantes in illa <lb/>
            in gratiarum actione, orantessimul etpro nobisut <lb/>
            deus aperiat nobis ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi,<lb n="5"/>
            pro pter quod et uinctus sum, utmanifestem <lb/>
            illud ita ut oportet me loqui. ecce oratur pro <lb/>
            apostolo, quod fieri non uis pro episcopo. uidesne quam sit ista <lb/>
            diabolica superbia? oratur pro apostolo, ut manifestet mysterium <lb/>
            Christi sicut oportet loqui. proinde si pias plebes haberetis, hortari<lb n="10"/>
            debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. tu <lb/>
            iustior Iohanne euangelista qui ait: si dixerimus quia <lb/>
            peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et <lb/>
            ueritas in nobis non est? tu postremo iustior Danihele, <lb/>
            quem tu ipse in hac ipsa epistula ita commemorasti, ut diceres:<lb n="15"/>
            <hi rend="italic">rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, <lb/>
            obiecit</hi>? quod ille non putauerat, quandoquidem amicissimo <lb/>
            animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Daniheli: <lb/>
            deus tuus, cui deseruis assidue, ipse eripiet te. <lb/>
            sed hinc iam multa diximus. nunc quod agitur, nempe iustissimus <lb n="20"/>
            erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi <lb/>
            ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus <lb/>
            dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae <lb/>
            iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a <lb/>
            quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse <lb n="25"/>
            liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus <lb/>
            orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea <lb/>
            et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. <lb/>
            et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, <lb/>
            et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, <lb n="30"/>
            quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae

<note type="footnote">3 Col. 4, 2-4 12 I Ioh. 1, 8 16 pag. 123, 8 19 Dan. 6, 16 <lb/>
            23 cf. Ezecb. 14, 14 27 Dan. 9, 20 </note>

<note type="footnote">14 daniele <hi rend="italic">OP</hi> 15 ut] u <hi rend="italic">Onxl</hi> 16 danielum <hi rend="italic">Ornl (passim sine</hi> h) <lb/>
            23 per] per et <hi rend="italic">O</hi> 30 peccaueris] peccas v </note> <lb/>
             
<pb n="157"/>
            indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem <lb/>
            propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam <lb/>
            enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus <lb/>
            donat expediam. praeparabat deus animos hominum per <lb/>
            prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus <lb n="5"/>
            posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et <lb/>
            primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus <lb/>
            summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro <lb/>
            populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, <lb/>
            sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora <lb n="10"/>
            sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. <lb/>
            ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit <lb/>
            pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis <lb/>
            ora bit pro eo P, id est: \'talem desiderate sacerdotem qui peccare <lb/>
            non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis <lb n="15"/>
            oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro <lb/>
            et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: <lb/>
            fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. <lb/>
            et si quis peccauerit, aduocatum habemus <lb/>
             apud patrem Iesum christum iustum; ipse est exoratio <lb n="20"/>
            pro peccatis nostris. \'habemus\' dixit, \'peccatis <lb/>
            nostris\' dixit. disce humilitatem ne cadas, immo ut aliquando <lb/>
            surgas; neque enim ista dixisses, nisi cecidisses. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>