Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud. o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus uenditatis, commemorantes ex propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?, ut uos sine peccato esse credant et peccata sua uestris orationibus purganda committant. magni homines uos, excelsi, caelestes, diuini nec iam homines sed angeli, qui pro plebibus oratis et pro uobis 10 cf. Matth. 5, 14 15 cf. I Reg. 2, 25 18 cf. pag. 151, 8 7 caticnminum 0 cathecnminum PQ 9 syon montes Qml syon P 10 syon PQ montem om. 0 11 signo Pml 16 illo] eo v 17 peecauerit sacerdos r 18 et delendum ? 19 nnguere P 29 comittunt 0 plebes orare non uultis! tune iustior Paulo, tu perfectior tanto apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? orationi, inquit, instate, uigilantes in illa in gratiarum actione, orantessimul etpro nobisut deus aperiat nobis ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi, pro pter quod et uinctus sum, utmanifestem illud ita ut oportet me loqui. ecce oratur pro apostolo, quod fieri non uis pro episcopo. uidesne quam sit ista diabolica superbia? oratur pro apostolo, ut manifestet mysterium Christi sicut oportet loqui. proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. tu iustior Iohanne euangelista qui ait: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? tu postremo iustior Danihele, quem tu ipse in hac ipsa epistula ita commemorasti, ut diceres: rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit ? quod ille non putauerat, quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Daniheli: deus tuus, cui deseruis assidue, ipse eripiet te. sed hinc iam multa diximus. nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae 3 Col. 4, 2-4 12 I Ioh. 1, 8 16 pag. 123, 8 19 Dan. 6, 16 23 cf. Ezecb. 14, 14 27 Dan. 9, 20 14 daniele OP 15 ut] u Onxl 16 danielum Ornl (passim sine h) 23 per] per et O 30 peccaueris] peccas v indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus donat expediam. praeparabat deus animos hominum per prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis ora bit pro eo P, id est: \'talem desiderate sacerdotem qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris. \'habemus\' dixit, \'peccatis nostris\' dixit. disce humilitatem ne cadas, immo ut aliquando surgas; neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.