<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="239" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Uerum dicis. nam illud sacerdotium <lb/>
            in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis <lb/>
            compage fit saluum. nam et ipse Christus a chrismate <lb/>
            appellatur, id est ab unctione. hunc Hebraei dicunt Messiam, <lb/>
            quod uerbum Punicae linguae consonum est, sicut alia Hebraea <lb n="25"/>
            permulta et paene omnia. quid est ergo in illo sacerdotio <lb/>
            caput, quid barba, quid ora uestimenti? quantum donat dominus <lb/>
            ut intellegam, caput est ipse saluator corporis, de quo apostolus <lb/>
            dicit: et ipse est caput corporis ecclesiae. per

<note type="footnote"> 4 Ps., 140, 5 10 Prone 27, 6 18 Ps. 182, 1-3 24 cf. in <lb/>
            enang. Ioh. tractat. 15, 27 29 Col. 1, 18. </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. 0</hi></note>

<note type="footnote"> 1 illis <hi rend="italic">P</hi> 4 me inquit <hi rend="italic">P</hi> 6 piDgllabit Q 7 malim, inquit, me v <lb/>
            8 unguatur <hi rend="italic">PQ</hi> 18 iocundum <hi rend="italic">PQ</hi> 15 barbam <hi rend="italic">aemel PQ</hi> 16 horam Q<lb/>
             17 quod] qui <hi rend="italic">Pv, cf. Roensch, It.5 p. 271</hi> super] in <hi rend="italic">Po</hi> \' montes <lb/>
            <hi rend="italic">scripgi</hi> montem <hi rend="italic">PQc, qf. p. 155, 9</hi> eyon <hi rend="italic">PQ</hi> 23 crismate <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            24 messyam <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="153"/>
            barbam non incongrue fortitudo intellegitur. ergo ad eos qui <lb/>
            sunt fortes in ecclesia eius et adhaerent ori eius, ut sine <lb/>
            timore praedicent ueritatem, ab ipso Christo tamquam a capite <lb/>
            sanctum descendit unguentum, id est sanctificatio spiritalis. <lb/>
            ora uestimenti haec datur intellegi quae in capite uestimenti <lb n="5"/>
            est, qua uestientis caput ingreditur. per hanc significantur <lb/>
            perfecti fideles in ecclesia; in ora namque perfectio est. et <lb/>
            utique meministi dictum esse cuidam diuiti: si uis esse <lb/>
            perfectus, uade uende omnia quae possides et da <lb/>
             pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni <lb n="10"/>
            sequere me. tristis quidem ille discessit neglector perfectionis, <lb/>
            elector defectionis. sed numquid ideo defuerunt, in quos <lb/>
            unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos <lb/>
            tamquam in oram uestimenti a capite descenderet? nam exceptis <lb/>
            apostolis et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos <lb n="15"/>
            eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus <lb/>
            apostolorum et uide, qui rerum suarum uenditarum pretia <lb/>
            ad pedes apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid <lb/>
            proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur <lb/>
            unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis <lb n="20"/>
            anima una et cor unum in deum. nempe ita scriptum esse <lb/>
            cognoscis. agnosce ergo bonum et iucundum fratres habitantes in <lb/>
            unum, agnosce barbam Aaron, agnosce oram uestimenti spiritalis. <lb/>
            interroga ipsam scripturam, ubi coeperint ista fieri; inuenies in <lb/>
            Hierusalem. de hac ora uestis per omnes gentes unitas tota contexitur. <lb n="25"/>
            hac intrauit caput in uestem, ut indueretur Christus <lb/>
            uarietate orbis terrarum, quia in hac ora uestimenti apparuit <lb/>
            uarietas ipsa linguarum. cur ergo ipsi capiti, unde illud <lb/>
            unitatis descendit unguentum, id est amoris fragrantia spiritalis, <lb/>
             cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti: praedicabitur <lb n="30"/>
            in nomine eius paenitentia et remissio

<note type="footnote"> 8 Mattb. 19, 21-22 17 Act. 4, 34. 35 18 ibid. 32 19 ibid. 35 <lb/>
            20 ibid. 32 30 Luc. 24, 47 </note>

<note type="footnote"> 6 qua] quia <hi rend="italic">Pml</hi> 19 illis <hi rend="italic">P et Uulgata</hi> 22 iocundum <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. O</hi></note>

<note type="footnote"> 25 iherfm <hi rend="italic">PQ</hi> 29 fraglantia <hi rend="italic">PQ</hi> 30 resistis <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="154"/>
            peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab <lb/>
            Hierusalem, et in hoc unguento sacramentum chrismatis <lb/>
            uultis interpretari, quod quidem in genere uisibilium signaculorum <lb/>
            sacrosanctum est sicut ipse baptismus, sed potest esse <lb/>
            et in hominibus pessimis in operibus carnis uitam consumentibus<lb n="5"/>
            et regnum caelorum non possessuris et ideo nec ad <lb/>
            barbam Aaron nec ad oram uestimenti eius nec ad ullam <lb/>
            contextionem uestis sacerdotalis pertinentibus? ubi enim positurus <lb/>
            es quae apostolus enumerat manifesta opera carnis: <lb/>
            quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae,<lb n="10"/>
            idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, con- tentiones, <lb/>
            aemulationes, animositates, dissensiones, <lb/>
            haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes <lb/>
            et his similia; quae praedico uobis sicut praedixi, <lb/>
            quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt?<lb n="15"/>
            sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur; immunditias <lb/>
            interpretare ut uolueris, sequestro et ipsas; illic <lb/>
            ponamus et ueneficia, quia nemo est palam confector datorque <lb/>
            uenenorum; sequestro et haereses, quia hoc uultis; idolorum <lb/>
            seruitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem<lb n="20"/>
            apostolus ibi ponit auaritiam quae publice insanit. his ergo <lb/>
            sequestratis nulline apud uos luxuriosi, nulli auari, nulli pertinaciter <lb/>
            inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, <lb/>
            dissensionibus studentes, inuidi, ebriosi, comesationibus <lb/>
            uacantes? nulline apud uos tales unguntur et in his uitiis<lb n="25"/>
            noti manifestique moriuntur? si nullos dicis, quoniam studio <lb/>
            contentionis aperte mentiris, uide ne de talibus ipse sis. si <lb/>
            autem ab huiusmodi remotus es non corporis separatione, sed <lb/>
            uitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria uestra <lb/>
             gemens conspicis, quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt 30 <lb n="30"/>
            et, sicut apostolus liquida ueritate confirmat, regnum dei non

<note type="footnote"> 10 Gal. 5, 19-21 21 cf. Col. 3, 5 81 cf. Gal. 5, 21 </note>

<note type="footnote"> 2 ierim <hi rend="italic">P</hi> iherim <hi rend="italic">Q</hi> 3 uult <hi rend="italic">PQ</hi> 9 es quae apostolua] <hi rend="italic">pergit 0</hi> <lb/>
            13 commessationes <hi rend="italic">PQ</hi> 16 ammittuntur <hi rend="italic">0</hi> 19 hoc] et hoc P 24 commessationibus <lb/>
            <hi rend="italic">PQ</hi> 25 uitiis] intus <hi rend="italic">(i</hi>. e. apud uos) <hi rend="italic">PQv</hi> 28 es] cst <hi rend="italic">Pml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            possidebunt? numquid barbae Aaron et orae uestimenti eius <lb/>
            sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? <lb/>
            absit. discerne ergo uisibile sanctum sacramentum, quod esse <lb/>
            et in bonis et in malis potest, illis ad praemium illis ad <lb/>
            iudicium, ab inuisibili unctione caritatis, quae propria bonorum <lb n="5"/>
            est. discerne ista, discerne; discernat te deus a parte Donati <lb/>
            et in catholicam reuocet, unde te illi catechumenum abreptum <lb/>
            mortiferi honoris uinculo ligauerunt. iam ros Hermon super <lb/>
            montes Sion quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus <lb/>
            Sion, quia non estis in ciuitate super montem constituta, <lb n="10"/>
            quae certum signum hoc habet quod abscondi non potest. <lb/>
            nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota <lb/>
            est pluribus gentibus, non est ergo ipsa. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>