Augustinus respondit: Uerum dicis. nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit saluum. nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est ab unctione. hunc Hebraei dicunt Messiam, quod uerbum Punicae linguae consonum est, sicut alia Hebraea permulta et paene omnia. quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora uestimenti? quantum donat dominus ut intellegam, caput est ipse saluator corporis, de quo apostolus dicit: et ipse est caput corporis ecclesiae. per 4 Ps., 140, 5 10 Prone 27, 6 18 Ps. 182, 1-3 24 cf. in enang. Ioh. tractat. 15, 27 29 Col. 1, 18. def. 0 1 illis P 4 me inquit P 6 piDgllabit Q 7 malim, inquit, me v 8 unguatur PQ 18 iocundum PQ 15 barbam aemel PQ 16 horam Q 17 quod] qui Pv, cf. Roensch, It.5 p. 271 super] in Po \' montes scripgi montem PQc, qf. p. 155, 9 eyon PQ 23 crismate PQ 24 messyam PQ barbam non incongrue fortitudo intellegitur. ergo ad eos qui sunt fortes in ecclesia eius et adhaerent ori eius, ut sine timore praedicent ueritatem, ab ipso Christo tamquam a capite sanctum descendit unguentum, id est sanctificatio spiritalis. ora uestimenti haec datur intellegi quae in capite uestimenti est, qua uestientis caput ingreditur. per hanc significantur perfecti fideles in ecclesia; in ora namque perfectio est. et utique meministi dictum esse cuidam diuiti: si uis esse perfectus, uade uende omnia quae possides et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. tristis quidem ille discessit neglector perfectionis, elector defectionis. sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos tamquam in oram uestimenti a capite descenderet? nam exceptis apostolis et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus apostolorum et uide, qui rerum suarum uenditarum pretia ad pedes apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis anima una et cor unum in deum. nempe ita scriptum esse cognoscis. agnosce ergo bonum et iucundum fratres habitantes in unum, agnosce barbam Aaron, agnosce oram uestimenti spiritalis. interroga ipsam scripturam, ubi coeperint ista fieri; inuenies in Hierusalem. de hac ora uestis per omnes gentes unitas tota contexitur. hac intrauit caput in uestem, ut indueretur Christus uarietate orbis terrarum, quia in hac ora uestimenti apparuit uarietas ipsa linguarum. cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit unguentum, id est amoris fragrantia spiritalis, cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti: praedicabitur in nomine eius paenitentia et remissio 8 Mattb. 19, 21-22 17 Act. 4, 34. 35 18 ibid. 32 19 ibid. 35 20 ibid. 32 30 Luc. 24, 47 6 qua] quia Pml 19 illis P et Uulgata 22 iocundum PQ def. O 25 iherfm PQ 29 fraglantia PQ 30 resistis PQ peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et in hoc unguento sacramentum chrismatis uultis interpretari, quod quidem in genere uisibilium signaculorum sacrosanctum est sicut ipse baptismus, sed potest esse et in hominibus pessimis in operibus carnis uitam consumentibus et regnum caelorum non possessuris et ideo nec ad barbam Aaron nec ad oram uestimenti eius nec ad ullam contextionem uestis sacerdotalis pertinentibus? ubi enim positurus es quae apostolus enumerat manifesta opera carnis: quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, con- tentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes et his similia; quae praedico uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur; immunditias interpretare ut uolueris, sequestro et ipsas; illic ponamus et ueneficia, quia nemo est palam confector datorque uenenorum; sequestro et haereses, quia hoc uultis; idolorum seruitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem apostolus ibi ponit auaritiam quae publice insanit. his ergo sequestratis nulline apud uos luxuriosi, nulli auari, nulli pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, dissensionibus studentes, inuidi, ebriosi, comesationibus uacantes? nulline apud uos tales unguntur et in his uitiis noti manifestique moriuntur? si nullos dicis, quoniam studio contentionis aperte mentiris, uide ne de talibus ipse sis. si autem ab huiusmodi remotus es non corporis separatione, sed uitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria uestra gemens conspicis, quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt 30 et, sicut apostolus liquida ueritate confirmat, regnum dei non 10 Gal. 5, 19-21 21 cf. Col. 3, 5 81 cf. Gal. 5, 21 2 ierim P iherim Q 3 uult PQ 9 es quae apostolua] pergit 0 13 commessationes PQ 16 ammittuntur 0 19 hoc] et hoc P 24 commessationibus PQ 25 uitiis] intus (i . e. apud uos) PQv 28 es] cst Pml possidebunt? numquid barbae Aaron et orae uestimenti eius sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? absit. discerne ergo uisibile sanctum sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium illis ad iudicium, ab inuisibili unctione caritatis, quae propria bonorum est. discerne ista, discerne; discernat te deus a parte Donati et in catholicam reuocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris uinculo ligauerunt. iam ros Hermon super montes Sion quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion, quia non estis in ciuitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet quod abscondi non potest. nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota est pluribus gentibus, non est ergo ipsa.