Petilianus dixit: Unguentum uero concordiae sic in fratribus laudat: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. tamquam unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius; sicut ros Hermon, quod descendit super montes Sion. quoniam ibi mandauit dominus benedictionem et uitam usque in saeculum. sic, inquit, ungitur unitas, sicut uncti sunt sacerdotes .