<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="237" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Ex persona corporis Christi, quae <lb/>
            est ecclesia dei uiui columna et firmamentum ueritatis, <lb/>
            toto terrarum orbe diffusa propter euangelium, quod praedicatur, <lb n="30"/>
            sicut dicit apostolus: in omni creatura quae sub caelo

<note type="footnote"> 8 II Cor. 7, 5. 11, 29 14 cf. Apoc. 17, 15 18 cf. Act. 8, 13 <lb/>
            24 Ps. 140, 5 28 I Tim. 8, 15 81 Col. 1, 23 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. 0</hi></note>

<note type="footnote"> 13 apocalipsi <hi rend="italic">P</hi> 25 unguet <hi rend="italic">Po</hi> 27 innocentes <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            est, ex persona orbis terrae, de quo idem Dauid cuius uerba <lb/>
            non intellegis dicit: confirmauit orbem terrae qui non <lb/>
            commouebitur, quem tu peccatis alienis non commotum <lb/>
            esse sed omnino perisse contendis, ex illius ergo persona respondeo: <lb/>
            \'ego non persequor innocentem\'. Dauid autem \'oleum <lb n="5"/>
            peccatoris\' dixit; non dixit \'traditoris\', non (turificatoris s), non <lb/>
            persecutoris), sed \'peccatoris*. quid ergo facturus es secundum <lb/>
            intellectum tuum? uide primum, utrum non sis ipse peccator. <lb/>
            nolo mihi dicas: non sum traditor, non sum turificator, non <lb/>
            sum persecutor\'. nec ego quidem, si domino placet, aliquid <lb n="10"/>
            horum sum, nec orbis terrae qui non commouebitur. sed dic, <lb/>
            si audes: \'non sum peccator\'. ille quippe ait: oleum peccatoris. <lb/>
            quidquid enim in te uel leuis peccati fuerit inuentum. <lb/>
            unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est: oleum <lb/>
            peccatoris? quaero enim utrum ores oratione dominica; si <lb n="15"/>
            enim non oras ea oratione qua dominus orare discipulos docuit, <lb/>
            unde aliam didicisti pro maioribus meritis tuis excedentem <lb/>
            merita apostolorum? si autem sic oras, ut ille magister docere <lb/>
            dignatus est, quomodo dicis: dimitte nobis debita <lb/>
             nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? <lb n="20"/>
            neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in baptismo <lb/>
            dimissa sunt. ergo ista uerba orationis aut non te permittunt <lb/>
            esse dei deprecatorem aut aperiunt peccatorem. eant nunc <lb/>
            et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita <lb/>
             oleo tuo perierunt. sed tu uide quid sis uel quid de te sentias. itane <lb n="25"/>
            uero Optatus, quem pagani Iudaei christiani nostri uestri per Afr icam <lb/>
            totam furem raptorem proditorem oppressorem separatorem <lb/>
            et illius, quem quidam uestrum eius dixit comitem deum, non <lb/>
            amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit uel <lb/>
             qualiscumque peccator? quid ergo facient, quibus unxit capita <lb n="30"/>
            reus criminis capitalis? nonne et ipsi uobis capita osculantur, <lb/>
            de quorum capitibus per uestrum intellectum tam male

<note type="footnote"> 2 Ps. 92,1 19 Matth.6,12 27 cf. ad pag. 68, 28 28 cf, ad pag. 66, 22 </note>

<note type="footnote"> 4 esse om. <hi rend="italic">PQ</hi> 6 tharifioatoris <hi rend="italic">PQfI (pllUim per</hi> h) 23 e.ant <hi rend="italic">P</hi> </note><note type="margin"><hi rend="italic">def. 0</hi></note>

<note type="footnote"> 32 aestram <hi rend="italic">scripsi</hi> eorum <hi rend="italic">PQ</hi> hunc v </note> <lb/>
             
<pb n="152"/>
            iudicatis? saltem prodite illos et admonete ut sanentur. an uobis <lb/>
            potius caput sanandum est ita delirantibus? \'quid ergo\', inquies, <lb/>
            \'dixit Dauid?\' quid me interrogas? ipsum interroga; superiore <lb/>
            uersu tibi respondebit: emendabit, inquit, me iustus in <lb/>
            misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris<lb n="5"/>
            non impinguabit caput meum. quid planius, quid <lb/>
            apertius? malo me, inquit, misericordi obiurgatione sanari <lb/>
            quam blanda adulatione, tamquam mihi caput ungatur, decipi <lb/>
            atque peruerti. sub aliis uerbis ipsa sententia est alibi scripturarum: <lb/>
            meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria<lb n="10"/>
            oscula inimici. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>