Augustinus respondit: Ex persona corporis Christi, quae est ecclesia dei uiui columna et firmamentum ueritatis, toto terrarum orbe diffusa propter euangelium, quod praedicatur, sicut dicit apostolus: in omni creatura quae sub caelo 8 II Cor. 7, 5. 11, 29 14 cf. Apoc. 17, 15 18 cf. Act. 8, 13 24 Ps. 140, 5 28 I Tim. 8, 15 81 Col. 1, 23 def. 0 13 apocalipsi P 25 unguet Po 27 innocentes PQ est, ex persona orbis terrae, de quo idem Dauid cuius uerba non intellegis dicit: confirmauit orbem terrae qui non commouebitur, quem tu peccatis alienis non commotum esse sed omnino perisse contendis, ex illius ergo persona respondeo: \'ego non persequor innocentem\'. Dauid autem \'oleum peccatoris\' dixit; non dixit \'traditoris\', non (turificatoris s), non persecutoris), sed \'peccatoris*. quid ergo facturus es secundum intellectum tuum? uide primum, utrum non sis ipse peccator. nolo mihi dicas: non sum traditor, non sum turificator, non sum persecutor\'. nec ego quidem, si domino placet, aliquid horum sum, nec orbis terrae qui non commouebitur. sed dic, si audes: \'non sum peccator\'. ille quippe ait: oleum peccatoris. quidquid enim in te uel leuis peccati fuerit inuentum. unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est: oleum peccatoris? quaero enim utrum ores oratione dominica; si enim non oras ea oratione qua dominus orare discipulos docuit, unde aliam didicisti pro maioribus meritis tuis excedentem merita apostolorum? si autem sic oras, ut ille magister docere dignatus est, quomodo dicis: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in baptismo dimissa sunt. ergo ista uerba orationis aut non te permittunt esse dei deprecatorem aut aperiunt peccatorem. eant nunc et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita oleo tuo perierunt. sed tu uide quid sis uel quid de te sentias. itane uero Optatus, quem pagani Iudaei christiani nostri uestri per Afr icam totam furem raptorem proditorem oppressorem separatorem et illius, quem quidam uestrum eius dixit comitem deum, non amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit uel qualiscumque peccator? quid ergo facient, quibus unxit capita reus criminis capitalis? nonne et ipsi uobis capita osculantur, de quorum capitibus per uestrum intellectum tam male 2 Ps. 92,1 19 Matth.6,12 27 cf. ad pag. 68, 28 28 cf, ad pag. 66, 22 4 esse om. PQ 6 tharifioatoris PQfI (pllUim per h) 23 e.ant P def. 0 32 aestram scripsi eorum PQ hunc v iudicatis? saltem prodite illos et admonete ut sanentur. an uobis potius caput sanandum est ita delirantibus? \'quid ergo\', inquies, \'dixit Dauid?\' quid me interrogas? ipsum interroga; superiore uersu tibi respondebit: emendabit, inquit, me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quid planius, quid apertius? malo me, inquit, misericordi obiurgatione sanari quam blanda adulatione, tamquam mihi caput ungatur, decipi atque peruerti. sub aliis uerbis ipsa sententia est alibi scripturarum: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.