<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="235" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Qui scripturarum ignarus haec <lb/>
            audit nec te credit aut sic errantem, ut nescias quid loquaris, <lb/>
            aut sic fallentem, ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, <lb/>
            putat Hieremiam prophetam, cum baptizari uellet, praecauisse, <lb/>
            ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. quo <lb n="5"/>
            enim pertinet quod, antequam hoc testimonium poneres, dixisti: <lb/>
            <hi rend="italic">imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso <lb/>
            baptismate decipi timuerunt</hi>? quasi Hieremiae temporibus <lb/>
            quisquam sacramento baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos <lb/>
            illis lauacris, quae dominus redarguit, Pharisaei paene per omnia <lb n="10"/>
            momenta tinguebant et lectos et calices et parapsides, sicut <lb/>
            in euangelio legitur. quomodo ergo potuit Hieremias tamquam <lb/>
            baptismum desiderans et ab impiis baptizari deuitans ista <lb/>
            dixisse? hoc ergo dixit, cum de populo infideli quereretur, <lb/>
            cuius pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis <lb n="15"/>
            eorum; qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregauit <lb/>
            nec alia sacramenta quaesiuit quam ille populus secundum <lb/>
            legis ordinem illi tempori congrua sumebat. hunc ergo populum <lb/>
            male uiuentem dixit plagam, qua cor iusti grauiter caedebatur, <lb/>
             siue hoc de se ipso diceret siue in se ipso figuraret <lb n="20"/>
            quae futura cernebat. sic enim ait: domine, memor esto <lb/>
            mei et uisita me et innocentem me fac ab insectantibus <lb/>
            me non in longanimitate; scito quomodo ac <lb/>
            ceperim de te improperium ab his qui spernunt <lb/>
             sermones tuos. consumma illos, et erit uerbum <lb n="25"/>
            tuum mihi in iucunditatem et gaudium cordis mei, <lb/>
            quoniam uocatum est nomen tuum in me, domine <lb/>
            omnipotens. nonsedi in concilio eorum ludentium, <lb/>
            sed timebam a facie manus tuae; singulariter sedebam, <lb/>
             quoniam amaritudine repletus sum. ut quid <lb n="30"/>
            qui me contristant praeualent in me? plaga mea

<note type="footnote"> 11 cf. Mare. 7, 4 21 Hier. 15, 15-18 </note>

<note type="footnote"> 10 lattachris <hi rend="italic">PQ</hi> 11 tingebant v paropaides <hi rend="italic">v</hi> 26 iocondi- </note><note type="margin"><hi rend="italic">def. 0</hi></note>

<note type="footnote">tatem <hi rend="italic">PQ</hi> 28 in] cum P ludentium (<foreign xml:lang="grc">παιζόντων</foreign>) <hi rend="italic">Engelbrecht</hi> laudantium <lb/>
            <hi rend="italic">codd. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="150"/>
            ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua <lb/>
            mendax quae non habet fidem. in his omnibus uidetur <lb/>
            quid propheta intellegi uoluerit, sed uidetur ab eis, qui non <lb/>
            ad causam suam peruersam uolunt peruertere quod legunt. <lb/>
            plagam enim suam dixit Hieremias factam sibi aquam mendacem<lb n="5"/>
            quae non habet fidem, eos autem uoluit intellegi plagam <lb/>
            suam, qui eum contristabant male uiuendo. unde dicit et apostolus: <lb/>
            foris pugnae, intus timores, et iterum: quis <lb/>
            infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, <lb/>
            et ego non uror? Et quia desperabat eos posse corrigi,<lb n="10"/>
            propterea dixit: unde sanabor, tamquam semper habiturus <lb/>
            dolorem, quamdiu illi tales essent inter quos uiuere cogeretur. <lb/>
            populum autem nomine aquae solere significari in Apocalypsi <lb/>
            manifestatur, ubi aquas multas populos multos non coniectura <lb/>
            nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus. noli ergo <lb n="15"/>
            per prauum intellectum uel potius errorem blasphemare sacramentum <lb/>
            baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit, quia <lb/>
            nec in Simone mendace aqua mendax erat baptisma quod <lb/>
            acceperat nec tot mendaces uestri aquam mendacem dant, cum <lb/>
            baptizant in nomine trinitatis. nec enim tunc incipiunt esse<lb n="20"/>
            mendaces, quando proditi atque conuicti sua facinora confitentur, <lb/>
            sed potius tunc erant mendaces, quando, cum essent <lb/>
            adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>