Augustinus respondit: Qui scripturarum ignarus haec audit nec te credit aut sic errantem, ut nescias quid loquaris, aut sic fallentem, ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Hieremiam prophetam, cum baptizari uellet, praecauisse, ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. quo enim pertinet quod, antequam hoc testimonium poneres, dixisti: imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt ? quasi Hieremiae temporibus quisquam sacramento baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos illis lauacris, quae dominus redarguit, Pharisaei paene per omnia momenta tinguebant et lectos et calices et parapsides, sicut in euangelio legitur. quomodo ergo potuit Hieremias tamquam baptismum desiderans et ab impiis baptizari deuitans ista dixisse? hoc ergo dixit, cum de populo infideli quereretur, cuius pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis eorum; qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregauit nec alia sacramenta quaesiuit quam ille populus secundum legis ordinem illi tempori congrua sumebat. hunc ergo populum male uiuentem dixit plagam, qua cor iusti grauiter caedebatur, siue hoc de se ipso diceret siue in se ipso figuraret quae futura cernebat. sic enim ait: domine, memor esto mei et uisita me et innocentem me fac ab insectantibus me non in longanimitate; scito quomodo ac ceperim de te improperium ab his qui spernunt sermones tuos. consumma illos, et erit uerbum tuum mihi in iucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam uocatum est nomen tuum in me, domine omnipotens. nonsedi in concilio eorum ludentium, sed timebam a facie manus tuae; singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. ut quid qui me contristant praeualent in me? plaga mea 11 cf. Mare. 7, 4 21 Hier. 15, 15-18 10 lattachris PQ 11 tingebant v paropaides v 26 iocondi- def. 0 tatem PQ 28 in] cum P ludentium ( παιζόντων ) Engelbrecht laudantium codd. v ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax quae non habet fidem. in his omnibus uidetur quid propheta intellegi uoluerit, sed uidetur ab eis, qui non ad causam suam peruersam uolunt peruertere quod legunt. plagam enim suam dixit Hieremias factam sibi aquam mendacem quae non habet fidem, eos autem uoluit intellegi plagam suam, qui eum contristabant male uiuendo. unde dicit et apostolus: foris pugnae, intus timores, et iterum: quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror? Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit: unde sanabor, tamquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent inter quos uiuere cogeretur. populum autem nomine aquae solere significari in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non coniectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus. noli ergo per prauum intellectum uel potius errorem blasphemare sacramentum baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit, quia nec in Simone mendace aqua mendax erat baptisma quod acceperat nec tot mendaces uestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine trinitatis. nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque conuicti sua facinora confitentur, sed potius tunc erant mendaces, quando, cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.