Quid igitur sibi uult, quod iste in epistula sua posuit dicentem dominum Iudaeis: ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis ? nam si se ipsos intellegi uolunt sapientes et scribas et prophetas, nos autem tamquam persecutores sapientium et prophetarum, quare nobiscum loqui nolunt, cum ad nos missi sint? denique iste, qui illam scripsit epistulam cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu propria suscribens suam esse fateatur, forte non faciat; usque adeo timent, ne ulla eorum uerba teneamus. nam cum eiusdem epistulae posteriorem partem aliquo modo uellemus accipere, quia totam describere a 21 Matth. 23, 84. cf. 11 14, 31. . 14 pati a scripsi pati v, om. codd . 16 iidem v 18 nec] et Erasm., Louan . (quod uideri uolunt = schiama, quod obicinnt — persecationem) 24 et prophetas et scribaB PQ 26 sunt Qml 28 sabscribens OmMPQv quibus nobis data est nequiuerunt, nullus a quo petita est eam dare uoluit, posteaquam cognouerunt nos ei parti ad quam peruenimus respondere. itaque cum legant quemadmodum dominus prophetae dicat: exclama uehementer — non est quod parcas — et scribe stilo meo peccata eorum, isti prophetae ueri, qui missi sunt ad nos, nihil sic timent et cauent quam ne a nobis eorum clamor audiatur, quod utique, si uera de nobis dicerent, non timerent. non inmerito, sicut in psalmo scriptum est, oppilatum est os loquentium iniqua. si enim propterea baptismum nostrum non suscipiunt, quia nos sumus progenies uiperarum, sicut iste in epistula sua posuit, cur Maximianensium susceperunt, de quibus concilium eorum sic loquitur, quod uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporarunt? nonne de ipsis etiam in eodem concilio consequenter dictum est, quod uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt? et tamen et ipsos in honore integro et ab eis foris baptizatos intus nunc habent. Quapropter haec omnia de progenie uiperarum et de ueneno aspidum sub labiis eorum et alia quae dicta sunt in eos, qui uiam pacis non cognouerunt, si uere isti uellent dicere, ipsi potius sunt, quando eorum baptismum, in quos per concilii sententiam ista dixerunt, propter pacem Donati receperunt et baptismum ecclesiae Christi toto orbe diffusae, 4 Esai. 58, 1 9 Ps. 62, 12 11 cf. II 14, 31 Matth, 23, 33. cf. 3, 7 13. 17 Sententia concilii Bagaiensis 17 Pe. 13, 3 25 cf. II 15, 34 6 ueri] uiri Pv timent, sed cauent ne (om, quam) 00 7 clamor eorum Qml 8 immerito PQI) 9 opilatum PQ 14 uenenati-texerit (mi. 0 alueus scripsi alnus Pv alius Q 15 in aspidum membra om. O 27 quos scripsi quo codd. v LIT. August. c. Don. II. 2 unde in Africam ipsa pax uenit, ad sacrilegam iniuriam pacis Christi repudiant. qui ergo sunt potius pseudoprophetae qui ueniunt in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces? utrum hi, qui uel nesciunt in catholica malos et eis innocenter communicant uel eos, quos de area dominica, priusquam uentilator adueniat, segregare non possunt, pro pace tolerant unitatis, an hi, qui ea quae in catholica reprehendunt in schismate faciunt et, quae in unitate toleranda eaque incerta fugere se fingunt, in sua praecisione manifesta et a se ipsis damnata recipiunt? Denique ita dictum est et hoc etiam ipse commemorauit: ex fructibus eorum cognoscetis eos . ergo fructus consideremus. obicitis traditionem: hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus. et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi ciuitate Siluanum episcopum maiores uestri in ipso exordio sui schismatis ordinauerunt. iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus gestis expressus est. si et uos aduersus maiores nostros aliqua documenta profertis, aequa condicio postulatur, ut aut utraque uera aut utraque falsa esse credamus. si utraque uera sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina uos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula uestrae concisionis habebatis. si autem utraque falsa sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. quodsi a nobis aliqua et a uobis nulla uel a nobis uera et a uobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus uestra ora claudantur. Quid, si uos sancta et uera Christi ecclesia conuinceret atque superaret, etiamsi nos nulla uel falsa, uos autem 2 cf. II 16, 36 cf. Matth. 7, 15 12 cf. II 16, 36 Matth. 7, 16 ergo-po 19, 13 praecidistis] III 58, 70 29 cap. 22] cf. Creac. IIII 58, 70 4 et 7 hi] ii v 13 obicis Oml quos obicis Om2PQ, cf. III 58, 70 14 nos uobis scripsi eis ipsis codd. v, cf, III 58, 70. Crese, III 72, 84. IIII 55, 65 16 ordinarunt III 58, 70 23 si] sin v aliqua et uera traditionis documenta teneretis, quid iam uobis restet, nisi ut, si uultis, pacem diligatis, si autem non uultis, saltem obmutescatis? etenim quaecumque modo proferretis, facillime et uerissime dicerem tunc ecclesiae plenariae et catholicae unitati iam per tot gentes diffusae atque firmatae uos ea probare debuisse, ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis pellerentur foras. quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis et uicti uel irati uos ab innocentibus, qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. si autem nec conati estis id agere, nimis execrabili et impia caecitate uos a frumentis Christi, quae per totum agrum, id est totum mundum, usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis. Postremo testamentum a quibusdam persecutionis tempore flammis traditum perhibetur: nunc undecumque prolatum est recitetur. certe in exordio promissionum testatoris id inuenitur Abrahae dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes, et hoc quid sit uerax interpretatur apostolus: in semine, inquit, tuo quod est Christus, nullius traditio fidem dei euacuauit. communicate omnibus gentibus et tunc uos testamentum a pernicie flammarum conseruasse gloriamini. si autem non uultis, quae pars potius credenda est quod testamento institerit exurendo, nisi quae non uult consentire prolato? quanto enim certius sine aliqua temeritate sacrilega ille traditoribus successisse iudicatur, qui nunc lingua persequitur testamentum, quod illi flamma persecuti perhibentur! Obicitis persecutionem: respondent uobis frumenta dominica: \'aut iuste factum est aut palea nostra fecit.\' quid ad haec dicitis? obicitis quod baptismum non habeamus: respondent uobis eadem frumenta dominica formam sacramenti etiam intus quibusdam nihil prodesse, sicut Simoni mago baptizato 14 cf. II 8, 17. 15 nunc-recatetur) Creac. IIII 60, 72 17 Gen. 22, 18 19 Gal. 3, 16 31 cf. Act. 8, 13-24 2 restat PQ, cf. III 58, 70 3 obtnmescatis v 6 probare] firmare codd., cf. III 58, 70 et Crellc. 1. c . ut om. Pml 11 exsecrabili (J" 21 pernici Oml 2* non proderat, multo magis nihil prodesse his qui foris sunt, inesse illis tamen discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. numquid igitur nisi impudentissime poteris aduersus ista frumenta clamare et dicere pseudoprophetas uestitos pellibus ouium, intus autem lupos rapaces, quandoquidem malos in unitate catholica uel non nouerunt uel pro unitate tolerant quos nouerunt?