Nostis nos saepe uoluisse Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem in notitiam manifestam non tam ex nostro quam ex ipsorum ore producere atque conuincere. unde factum est, ut ad nonnullos etiam primates eorum litteras daremus non quidem communicatorias, quibus se iam in praeteritum indignos a catholica ecclesia dissentiendo fecerunt, nec tamen contumeliosas sed pacificas, ut nobiscum quaestione discussa, quae illos ab orbis terrarum sancta communione disrupit, considerata ueritate corrigi uellent nec maiorum suorum animosam peruersitatem pertinacia stultiore defenderent, sed ad fructum caritatis radici catholicae redderentur. sed quoniam scriptum est: cum his qui oderant pacem eram pacificus, ita illi respuerunt litteras meas, sicut ipsam pacem, cui per eas consulebatur, oderunt. nunc uero cum essem in ecclesia Constantiniensi Absentio praesente et collega meo Fortunato eius episcopo, obtulerunt mihi fratres epistulam, quam ad suos presbyteros eiusdem schismatis episcopum dedisse dicebant, sicut earundem quoque litterarum praetendebat inscriptio. quam cum legissem, ita miratus sum, quod primis uerbis suis totam partis suae communionem radicitus amputauit, ut nollem credere illius hominis esse litteras, quem solet fama praedicare quod inter eos doctrina atque facundia maxime 4 Donatistarum-errortm] Cresc. II 16, 20. IIII 10, 12 15 Ps. 119, 6-7 1 Augustinua contra petilianum bereticum 0 Incipit liber primus PQ 5 sacrilegium Pml 9 a om. 0 11 dirupit PQ 14 karitatis Q 15 oderunt v, cf. II 88, 195 18 Absentio] Alypio coni. v l* excellat. sed quia me legente aderant quidam, qui eius sermonis cultum ornatumque cognoscerent, mihi persuadere coeperunt omnino eius esse illud eloquium. ego tamen, cuiuslibet esset, refellendum putaui, ne, quisquis ea scripsit, aliquid sibi apud imperitos aduersus catholicam scripsisse uideretur. Hoc ergo ille primum in epistula sua posuit, dicens quod eis obiciamus bis baptisma, qui sub nomine baptismi animas nostras reo lauacro polluimus. quid autem prodest omnia eius contumeliosa uerba retexere? nam quoniam aliud est documenta firmare, aliud maledicta refellendo tractare, illud potius attendamus, quo pacto demonstrare uoluerit nos baptismum non habere et ideo se non repetere quod iam erat, sed dare quod non erat. ait enim: conscientia. namque dantis attenditur quae abluat accipientis . quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis? si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. sufficiat ergo, ut alterius conscientia maculosa cum ignoratur non maculet; numquid autem etiam abluere potest? Unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat, praesertim cum addat et dicat: nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum ? ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam eius ignorat; quid eum accepturum esse arbitraris, utrum fidem an reatum? si dixeris \'fidem\', concedes posse fieri, ut a perfido quisque fidem percipiat, non reatum, et falsum erit illud quod dictum est: qui fidem, a perfido sumpserit non fidem 6 cf. II 2, 4 13 ait-26 reatum] III 19, 22 cf. II 3, 6 con- scientia-15 conscicntiam] Cresc. IIII 12, 14 25 cf. II 4, 8 13 quae scripsi, item lin . 16 qui codd. v 26 stat] namque 0 28 euml enim Pm1 30 fidem. percipiat] percipiens fidem 0 percipit sed reatum . inuenimus enim fieri posse, ut etiam a perfido fidem quisque percipiat, si pel\'fidiam dantis ignoret. non enim ait: \'qui fidem a perfido manifesto uel cognito sumpserit\', sed qui fidem, inquit, a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, quod utique falsum est, quando quisque a latente perfido baptizatur. si autem dixerit: \'etiam cum baptizator perfidus latet, non ab eo fidem percipit sed reatum\', rebaptizent ergo illos, quos ab eis baptizatos esse constiterit, qui diu apud ipsos conscelerati latuerunt et postea proditi conuictique damnati sunt. Eo quippe tempore quo latebant quoscumque baptizauerunt, non eis potuerunt fidem tradere sed reatum, si, quisquis fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit sed reatum. ergo baptizentur a bonis, ut possint fidem percipere, non reatum. Sed quomodo et de istis securi erunt, si conscientia dantis attenditur quae latet oculos accepturi? ita secundum eorum sententiam fit salus illa spiritalis incerta, dum contra scripturas sanctas, quae dicunt: bonum est confidere in domino quam confidere in homine et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine, spem baptizandorum auferunt a domino deo et in homine ponendam esse persuadent. unde fit omnino, ut non incerta, sed prorsus nulla sit salus, quia domini est salus et uana salus hominis. itaque quisquis in homine spem posuerit, etiam quem iustum et innocentem nouit, maledictus est. unde et apostolus Paulus eos, qui dicebant se Pauli esse, obiurgat et dicit: numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? 19 Pe. 117, 8 2J Hier. 17, 5 24 Ps. 3, 9 Ps. 59, 13 27 I Cor. 1, 18 2 quis v perfidiam] fidem P 5 quis v 9 cum scelerati 0 cnra aceforfttis PQ 16 ai om. 0 17 attendit 0 19 damiDam et 20 hominem Cresc. III 9, 9 20 in homine] in domino Oml Quapropter si errabant illi et nisi corrigerentur perirent, qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui quaerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo, radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. ita fit ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta origine, incerta radice, incerto capite spes etiam omnis incerta sit. et cum fieri possit ita esse conscientiam dantis, ut scelerata atque maculosa sit et hoc ignoret accipiens, consequenter fit, ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite spes quoque baptizati uana etinanis existat, quippe cum iste in epistula sua ponat et dicat: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid nihil est, cumque originem et radicem et caput baptizati hominem a quo baptizatur uelit intellegi, quid prodest misero baptizato, quod ignorat quam malus sit baptizator eius ? ignorat enim se malum habere caput aut omnino se esse sine capite. tamen quae spes est illi, cui siue scienti siue nescienti caput pessimum aut nullum est? numquid ipsa ignorantia fit ei caput, cui suus baptizator uel malum caput uel nullum est? at hoc quisquis putauerit, uere sine capite est.