<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Absit autem ut, quoniam beatissimus Cyprianus de baptismo <lb/>
            aliter sensit quam ueritas et antea consuetudine et <lb/>
            postea perspecta diligentius ratione monstrauit, propterea quisquam <lb n="5"/>
            nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat <lb/>
            anteponere. cetera enim multa et magna eius merita et animus <lb/>
            praecipua caritate plenissimus, per quem cum collegis diuersa <lb/>
            sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate ecclesiae passio <lb/>
            gloriosa satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi <lb n="10"/>
            radice fructuosum, quod pater etiam ab ista reprehensione <lb/>
            purgaret, ut fructum posset adferre maiorem. sic enim ait <lb/>
            ipse Iesus: sarmentum quod in me dat fructum, purgat <lb/>
            illud pater meus ut maiorem fructum adferat, <lb/>
            ostendens etiam in ipsis fructuosis agricolam, qui est in caelis, <lb n="15"/>
            aliquid inuenire quod purget. quis enim nostrum Petro apostolo <lb/>
            comparari potest, quamuis numquam gentes iudaizare <lb/>
            coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur <lb/>
            ad ueritatem euangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo <lb/>
            salubri ammonitione correctus utilius posteris humilitatis praebuit <lb n="20"/>
            exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>