Absit autem ut, quoniam beatissimus Cyprianus de baptismo aliter sensit quam ueritas et antea consuetudine et postea perspecta diligentius ratione monstrauit, propterea quisquam nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat anteponere. cetera enim multa et magna eius merita et animus praecipua caritate plenissimus, per quem cum collegis diuersa sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate ecclesiae passio gloriosa satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi radice fructuosum, quod pater etiam ab ista reprehensione purgaret, ut fructum posset adferre maiorem. sic enim ait ipse Iesus: sarmentum quod in me dat fructum, purgat illud pater meus ut maiorem fructum adferat, ostendens etiam in ipsis fructuosis agricolam, qui est in caelis, aliquid inuenire quod purget. quis enim nostrum Petro apostolo comparari potest, quamuis numquam gentes iudaizare coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur ad ueritatem euangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo salubri ammonitione correctus utilius posteris humilitatis praebuit exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum.