<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Frustra itaque tibi uidetur Agrippini et Cypriani <lb/>
            concilia in hac quaestione esse sectanda, cum uos ea neglexeritis, <lb/>
            quando extra uestram communionem baptizatos a damnatis, <lb/>
            contra quos de basilicis excludendos litigabatis, sine <lb/>
            ulla repetitione baptismatis suscepistis. de sententia uero<lb n="5"/>
            Cypriani uel collegarum eius, quibus tunc placuit uenientes <lb/>
            ab haereticis baptizari oportere, longum est ut pro merito <lb/>
            disputem. sed istam tu mihi, si potes, breuem solue quaestionem. <lb/>
            quando rebaptizabat Cyprianus ab haereticis uenientes, <lb/>
            ecclesiae Carthaginiensis episcopus, tunc ecclesiae Romanae<lb n="10"/>
            Stephanus episcopus in eodem baptismo quem foris acceperant <lb/>
            suscipiebat haereticos, et ambo haec diuersa facientes in unitate <lb/>
            catholica permanebant: dic mihi, utrum illo tempore ecclesia, <lb/>
            quando secundum uos omnium criminum reos sine baptismo <lb/>
            recipiebat per Stephanum et eius innumerabiles toto orbe<lb n="15"/>
            collegas, qui eiusdem sententiae participes erant, malorum <lb/>
            contagione perierat an non perierat. neque enim istos malos <lb/>
            poteris dicere occultos, quamuis tu asseras nocere ac mortificare <lb/>
            et occultos. quisquis igitur homicida uel etiam parricida, <lb/>
            adulter incestator idolatres, codicum denique sanctorum non<lb n="20"/>
            timidus traditor seu ut traderentur crudelis tortor et uiolentus <lb/>
            extortor et iussu uel manu extremus incensor apud haereticos <lb/>
            baptizatus ad Stephanum et eius socios uenit, secundum uos <lb/>
            sine baptismo exceptus est. cernis igitur omnia hominum <lb/>
            crimina, si uerum est quod de baptismo sentitis, tunc in<lb n="25"/>
            ecclesia sine baptismo congregata. responde, utrum his criminibus <lb/>
            in eadem unitate maculatus fuerit Cyprianus, responde, <lb/>
            utrum ecclesia perierit an non perierit. elige quod putaueris. <lb/>
            si iam tunc perierat, Donatum quae peperit? si autem tot in <lb/>
            eam sine baptismo aggregatis perire non potuit; responde <lb n="30"/>
            * ■

<note type="footnote"> 1. 18 cf. Gaud. epist. ad August. </note>

<note type="footnote"> 4 littigabatis J 5 scientia J 7 baptizari <hi rend="italic">scripsi</hi> baptizare <hi rend="italic">Jfv</hi> <lb/>
            10 Carthaginensis <hi rend="italic">Jfo</hi> 13 ecclesie J 14 baptismum <hi rend="italic">Jml</hi> 19 paricida. <lb/>
            J 20 idololatra <hi rend="italic">fv</hi> 21 seu <hi rend="italic">seripsi</hi> n <hi rend="italic">in</hi> J <hi rend="italic">erns</hi>. sed <hi rend="italic">fv</hi> <lb/>
            24 bapisrno J 28 non <hi rend="italic">om. J</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            quaeso, ut ab ea se tamquam malorum communionem deuitans <lb/>
            pars Donati separaret quae dementia persuasit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>