<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Uides ecclesiam testimonio Cypriani et a toto catholicam<lb n="15"/>
            dictam et non esse sine manifestis malis, propter quos <lb/>
            tamen ammonet non relinquendam. in ea sunt boni per se <lb/>
            ipsos multi, in comparatione autem zizaniorum uel paleae <lb/>
            profecto pauci. non enim praeter illam, sed in illa agitur quod <lb/>
            ipse dominus dicit: quoniam abundauit iniquitas, refrigescet<lb n="20"/>
            caritas multorum. sed ibi est et populus ubique <lb/>
            diffusus cui dicitur: qui perseuerauerit usque in finem, <lb/>
            hic saluus erit. qui autem habeant fidem tamquam granum <lb/>
            sinapis, qua montes etiam transferantur, rarissimi omnino <lb/>
            sunt. de tali enim fide dominus dicebat: putas ueniet<lb n="25"/>
            filius hominis et inueniet fidem in terra?, non de <lb/>
            apostasia totius orbis, sicut tu peruersissime intellegis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>