<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Ab hac ergo uera germanaque catholica, quae domini <lb/>
            luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, ramos <lb/>
            suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, quae <lb/>
            causa uobis fuerit exeundi cum interrogamini, nihil iustum <lb n="10"/>
            inuenitis, prorsus ab hac ecclesia exitum uestrum nulla purgatione <lb/>
            probabilis excusationis abluitis. quid enim dicitis nisi: <lb/>
            \'necessitas compulit, ut iusti relinqueremus iniustos'? respondet <lb/>
            uobis scriptura diuina: filius malus ipse se iustum <lb/>
            dicit, exitum uero suum non abluit. \'exitum\', inquit, <lb n="15"/>
            (sum') — utique illum, de quo dicit apostolus Iohannes: ex <lb/>
            no b i sex i e run t — omnino non abluit, non defendit, non <lb/>
            excusat, non purgat. ad iustos enim non pertinet in ecclesia <lb/>
            catholica nisi malos, quos corrigere uel damnare non possunt, <lb/>
            patientissime tolerare, nec propter zizania de dominico agro <lb n="20"/>
            nec propter paleam de dominica area nec propter uasa inhonorata <lb/>
            de dominica domo nec propter pisces malos de dominicis <lb/>
            retibus ante tempus exire, ne frustra exitum suum <lb/>
            conentur abluere. has euangelicas sententias si uolueris in <lb/>
            alium sensum qualibet argumentatione conuertere, eidem beato <lb n="25"/>
            Cypriano, cuius testimonia adhibes, contradicis, sicut in nostra <lb/>
            conlatione fecistis. nam haec de ista quaestione supradicti <lb/>
            martyris uerba sunt in epistula, quam scripsit ad Maximum <lb/>
            et socios confessionis eius: etsi uidentur, inquit, in

<note type="footnote"> 14 Prou. 24, 35 (30, 12) 16 I Ioh. 2, 19 20 cf. Matth. 13, <lb/>
            38 sqq. 21 cf. Matth. 3, 12 et II Tim. 2, 20 22 cf. Matth. 13, 47 sqq. <lb/>
            27 cf. Breuic. III 8, 11 29 Cypr. epist. 54, 3 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 significare fv, cf. Farm. II 4, 8 post init. 5 diffinitioni Af aliut A</hi><lb/>
            repereris <hi rend="italic">df</hi> 8 inch <hi rend="italic">A</hi> 12 probababilis <hi rend="italic">Aml</hi> 19 dapnare <hi rend="italic">A</hi> 20 tol- <lb/>
            <hi rend="italic">lerare A</hi> 21 a.rea A <hi rend="italic">24 ab*luere A sententias om. A</hi> 26 testimonium <lb/>
            <hi rend="italic">fv</hi> 28 maximianum <hi rend="italic">A</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. August. c. l)on. III. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut <lb/>
            fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse <lb/>
            in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. <lb/>
            nobis tantummodo laborandum est ut frumentum <lb/>
            esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis<lb n="5"/>
            horreis condi, fructum pro opere nostro et <lb/>
            labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: <lb/>
            \'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea <lb/>
            et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam <lb/>
            quidem honorata, quaedam inhonorata.\' nos operam<lb n="10"/>
            demus et quantum possumus laboremus, ut uas <lb/>
            aureum uel argenteum simus. ceterum fictilia uasa <lb/>
            confringere domino soli concessum estcuietuirga <lb/>
            ferrea data est. esse non potest maior domino suo <lb/>
            seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater<lb n="15"/>
            tribuit uindicarit, ut se putet aut ad aream uentilandam <lb/>
            et purgandam palam uel uentilabrum iam <lb/>
            ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano <lb/>
            iudicio separare. superba est ista obstinatio <lb/>
            et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus<lb n="20"/>
            adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam <lb/>
            mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, <lb/>
            et dum se insolenter extollunt, ipso suo <lb/>
            tumore caecati ueritatis lumen amittunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>