<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Itaque quia uerbo tuo causa finita est, obsecro<lb n="10"/>
            per deum religionis, deum ueritatis, ut etiam tuus error aliquando <lb/>
            finiatur. ipsa est, frater, ecclesia Christi quae hoc <lb/>
            tempore toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et <lb/>
            malos et bonos uentilatione ultima separandos. atque ut te ad <lb/>
            extremum illius potius uerbis alloquar, quem testem catholici<lb n="15"/>
            nominis adhibere uoluisti, ipsa est quae domini luce perfusa <lb/>
            per orbem totum radios suos porrigit, ipsa est <lb/>
            quae ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis <lb/>
            extendit. proinde etsi uidentur in illa esse <lb/>
            zizania, non tamen impediri debet aut fides aut<lb n="20"/>
            caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia <lb/>
            cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo <lb/>
            laborandum est ut frumentum esse possimus, <lb/>
            ut cum frumentum coeperit dominicis horreis con-. <lb/>
            di, fructum pro opere nostro et labore capiamus. <lb n="25"/>
            apostolus in epistula sua dicit: \'in domo autem <lb/>
            magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed <lb/>
            et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, <lb/>
            quaedam inhonorata.\' nos operam demus et

<note type="footnote"> 1 cf. 1 Tim. 4, 18 2 cf. Ioh. 14, 27 16 Cypr. De cath. eccl. <lb/>
            unitate c. 5 19 Cypr. epist. 54, 3 26 II Tim. 2, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 a timore <hi rend="italic">scripsi</hi> amore <hi rend="italic">J</hi> timore <hi rend="italic">fv</hi> accepit <hi rend="italic">A</hi> 3 dat pacem <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            6 superstio <hi rend="italic">J</hi> superstitio-8 religio <hi rend="italic">om. f</hi> 8 imperatoris reprehendis <lb/>
            <hi rend="italic">fv</hi> 9 exquendam <hi rend="italic">d</hi> 10 tua <hi rend="italic">J</hi> 18 copiam J 23 possumus <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            25 fructum] frumentum <hi rend="italic">J</hi> 29 uero inhonorata <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            quantum possumus laboremus, ut uas aureum uel argenteum <lb/>
            simus. ceterum fictilia uasa confringere domino <lb/>
            soli concessum est cui et uirga ferrea data <lb/>
            est. esse non potest maior domino suo seruus nec <lb/>
            quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicarit, <lb n="5"/>
            ut putet aut ad aream uentilandam et purgandam <lb/>
            palam (uel uentilabrum) iam ferre se posse <lb/>
            aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio <lb/>
            separare. superba est ista obstinatio et sacrilega <lb/>
            praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et <lb n="10"/>
            dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia <lb/>
            deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se <lb/>
            insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis <lb/>
            lumen amittunt. beatissimi Cypriani sunt uerba ista, <lb/>
            non mea; eius uidelicet uerba sunt, quem tu nobis lectissimum <lb n="15"/>
            testem catholici nominis in tuorum scriptorum exordio posuisti <lb/>
            et per multa copiosissime commendasti, immo per ipsum, <lb/>
            quoniam uera atque diuina sunt, uerba sunt dei. ecce quod <lb/>
            audi, ecce quod caue, ut adiuuante misericordia saluatoris <lb/>
            simul caritatem catholicam teneamus, simul pacem catholicam <lb n="20"/>
            diligamus, simul cum eius frumentis usque quaque crescamus, <lb/>
            simul usque ad finem zizania toleremus, simul in horreo sine <lb/>
            fine uiuamus. uides nempe sine ulla defensione Caeciliani uel <lb/>
            quorumlibet hominum, quos accusandos putatis, catholicam <lb/>
            suo robore ac firmitate consistere, quamuis et Caeciliani causam <lb n="25"/>
            conlatio nostra purgauerit et aliorum, de quibus calumniamini, <lb/>
            aut dubia sit criminatio aut iniusta damnatio. sed <lb/>
            ualde stultum est, ut ecclesiae causam diuinis testimoniis <lb/>
            fultam atque munitam in hominum causis ratione exorbitante

<note type="footnote">3 cf. Ps. 2, 9 4 cf. Ioh. 13, 16 15 cap. 2 init</note>.

<note type="footnote"> 5 uendicarit <hi rend="italic">Af</hi> 6 se putet <hi rend="italic">fv Cypr</hi>. 7 paleam <hi rend="italic">Af</hi> uel uentilabrum <lb/>
            <hi rend="italic">om. Ao</hi> se <hi rend="italic">hoc loco om. fo Cyprsed cxtat in 6 codd. Cypriani</hi> <lb/>
            8 a <hi rend="italic">om. J</hi> 9 superare <hi rend="italic">f</hi> 10 praesuptio <hi rend="italic">A</hi> prauos <hi rend="italic">f</hi> assumpsit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 quidam plus] aliquid amplius / 22 tolleremus <hi rend="italic">A</hi> 26 consolatio <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            27 iusta <hi rend="italic">A</hi> 28 ut] in <hi rend="italic">A</hi> 29 minutam <hi rend="italic">A</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. Âugullt. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            ponamus, cum, etiamsi illos malos manifestissime uideremus <lb/>
            nec iam separare a sacramentis ecclesiae ualeremus, non tamen <lb/>
            impediri deberet aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam et <lb/>
            istos inter zizania esse in ecclesia cerneremus, ipsi de ecclesia <lb/>
            recedere deberemus. si respondere cogitas, noli causam relinquere<lb n="5"/>
            et in superuacaneis euagari. ea quae dicta sunt intuere, <lb/>
            ad ea quae dicta sunt non fallaciter eludendo, sed rationabiliter <lb/>
            disputando responde. nam illa prolixa responsione quid egeris <lb/>
            uel potius quam nihil egeris, si necessarium uisum fuerit <lb/>
            dominusque donauerit, opere alio diligentius demonstrabo.

<note type="footnote"> 3 karitas <hi rend="italic">J</hi> 4 cernemus <hi rend="italic">d</hi> 10 <hi rend="italic">nihil subscriptum in A</hi></note> <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>