<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Nec uobis blandiamini, quod baptismum non rescindimus <lb/>
            uestrum. non est hoc uestrum, sed catholicae ecclesiae <lb n="15"/>
            quam tenemus, unde illum quando discessistis non quidem <lb/>
            ad salutem, sed ad perniciem uestram uobiscum tulistis. nam <lb/>
            uasa dominica etiam apud alienigenas sancta permanserant, <lb/>
            unde rex, qui eis contumeliose uti ausus est, deo irascente <lb/>
            punitus est, et arca testamenti ab hostibus capta nequaquam <lb n="20"/>
            uirtutem suae sanctificationis amisit. si ergo illa sancta, quae <lb/>
            sic tunc apud alienos fuerunt, ut apud suos esse desisterent, <lb/>
            uim tamen sanctitatis nullo modo perdere potuerunt, quanto <lb/>
            magis eam christiana sacramenta non perdunt, quando ita, ut <lb/>
            apud nos etiam maneant, ad haereticos transeunt! hoc est <lb n="25"/>
            quod dixi ad te scribens, quod etiam in collatione uobis diximus <lb/>
            idque potius eludendum putastis, quia dissoluere nequiuistis, <lb/>
            quoniam, sicut apostolus ait de quibusdam: ueritatem

<note type="footnote"> 1 cf. Gaud. epist. ad August. 6 Cypr. epist. 54, 2 19 cf. Dan. 5 <lb/>
            20 cf. I Reg. 4-6 26 cf. I 6, 7 et Breuic. III 8, 12 28 Rora. 1, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">addidi</hi> 3 beatus <hi rend="italic">v</hi> 4 posuit <hi rend="italic">Af</hi> 8 postea quod J 9 et <lb/>
            haereticus <hi rend="italic">ex Cypriano addidi</hi> 11 minus <hi rend="italic">f</hi> 12 elegere <hi rend="italic">J</hi> scis <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            13 docmate <hi rend="italic">J</hi> 15 hoc ujurm <hi rend="italic">J</hi> 17 pernciem <hi rend="italic">J</hi> 20 archa <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            22 sic] si <hi rend="italic">v alt</hi>. aput <hi rend="italic">J</hi> 23 pel\'dere-24 non <hi rend="italic">om. J</hi> 24 per**dunt <hi rend="italic">J</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            in iniquitate detinent, ita et uos ueritatem baptismi <lb/>
            diuini in iniquitate detinetis erroris humani; quam ueritatem <lb/>
            non uestram propter iniquitatem uestram rescindere utique <lb/>
            non debemus. et quia ipse apostolus de idolatris gentibus <lb/>
            dixisse intellegitur: qui ueritatem in iniquitate detinent,<lb n="5"/>
            tu mihi quasi respondens flagitasti ut probarem, quid <lb/>
            de gentilium sacrilegio apostolus non rescindat, quid de eorum <lb/>
            profano ritu non damnet, quasi posset, quod sacrilegum est et <lb/>
            profanum, non rescindere atque damnare, sicut nos schisma <lb/>
            uestrum et haeresim uestram. sententias tamen quasdam<lb n="10"/>
            ueritatis, quas de incognito deo quidam gentilium philosophi <lb/>
            tenent, non solum non destruxit apostolus, sed etiam inde <lb/>
            testimonium cum opus esset adhibuit. loquens quippe Athe. <lb/>
            niensibus ait de deo: in illo enim uiuimus et mouemur <lb/>
            et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt. <lb n="15"/>
            hanc illi ueritatem sapientiae, quam beatissimus Paulus non <lb/>
            solum non destruebat, uerum etiam ad illos instruendos adhibebat, <lb/>
            in iniquitate detinebant suae idolatriae, quam doctrina <lb/>
            apostolica machinamentis apostolicis euertebat. ita et nos, <lb/>
            quae in ecclesia catholica uera maiores uestri acceperunt<lb n="20"/>
            uobisque tradiderunt, non rescindimus, sed agnoscimus, uestrum <lb/>
            uero sacrilegium aut in uestra conuersione rescindimus aut in <lb/>
            uestra pertinacia detestamur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>