<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> In hac ergo ecclesia constituti, quae malorum <lb/>
            siue occultorum siue etiam manifestorum nec potuit nec poterit <lb/>
            perire contagio, nullas de quibuslibet hominibus calumnias <lb/>
            formidamus. si enim mali sunt, procul dubio eos aut ignorant <lb n="25"/>
            boni aut suis indiciis manifestatos ecclesiasticis legibus damnant <lb/>
            aut etiam, si nouerunt eos et non apud se accusatos <lb/>
            neque conuictos damnare non possunt, pro ecclesiae pace non <lb/>
            solum inreprehensibiliter, uerum etiam laudabiliter tolerant

<note type="footnote"> 13 Ioh. 15, 2 17 cf. Gal. 2, 14 </note>

<note type="footnote"> 5 perfecta <hi rend="italic">f</hi> 8 colHgir- nlacatissimus <hi rend="italic">f</hi> 10 sacramentum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 fructu J 16 uostruira^/^^^ ulorum <hi rend="italic">J</hi> 24 <hi rend="italic">ante</hi> caluunias <hi rend="italic">(sic)<lb/>
             (lel</hi>. uestras <hi rend="italic">in ∆, quod <unclear>habet</unclear> 26 indiciis scripsi iudi-</hi> <lb/>
            ciis <hi rend="italic">Afo</hi> manifestatos <unclear>∆</unclear> 27 etiam eo si <hi rend="italic">∆m1</hi> nouerint <lb/>
            f 28 dapnare ∆<unclear>nensibiliter</unclear> ∆ <hi rend="italic">J</hi> tollerant ∆ </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            nec se propter pisces malos ruptis dominicis retibus ante <lb/>
            tempus litoris damnabiliter separant. si enim hoc facere uelint, <lb/>
            exceptis diuinarum scripturarum innumerabilibus testimoniis, <lb/>
            quibus ne faciant prohibentur, retinet eos certe quem testem <lb/>
            adhibuisti beatissimus Cyprianus clamans atque contestans,<lb n="5"/>
            quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non <lb/>
            tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, <lb/>
            ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi <lb/>
            de ecclesia recedamus, non solum uerbo, uerum etiam <lb/>
            exemplo suo nos ammonens, qui collegas suos fundos insidiosis<lb n="10"/>
            fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus faenus augentes, <lb/>
            quorum auaritiam non leue aliquod uitium sed esse <lb/>
            idololatriam secundum apostolum intellegit, pro unitatis <lb/>
            uinculo pertulit tales nec eorum contagio factus est talis. <lb/>
            discessit ab eis dissimilitudine morum, non diuisione sacramentorum<lb n="15"/>
            et immundum non tetigit, sed a factis eorum <lb/>
            abhorrendo, non seorsum populum colligendo. uos autem, dum <lb/>
            carnaliter sapitis quod dictum est per Esaiam prophetam: <lb/>
            discedite et exite de medio eorum et separamini, <lb/>
            dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis et alia<lb n="20"/>
            quae in scripturis similiter dicta sunt, dum haec, inquam, <lb/>
            non spiritaliter, sed carnaliter sapitis, tales omnino apparetis, <lb/>
            quales eorum ipso propheta praedicante damnantur dicentes: <lb/>
            noli me tangere, quoniam mundus sum.deniquequando <lb/>
            aliena peccata uos peruerse deuitanda esse censuistis, alia<lb n="25"/>
            uestra fecistis, sacrilegum schisma populos diuidendo et sacrilegam <lb/>
            haeresim contra dei manifesta promissa et inpleta de <lb/>
            ecclesia toto orbe diffusa nefario spiritu sentiendo. nam si, ut

<note type="footnote"> 6 Cypr. epist. 54, 3 10 cf. Cypr. De lapsis c. 6 13 cf. Col. 3, Õ <lb/>
            19 II Cor. 6, 17, cf. Esai. 52, 11 24 Esai. 65, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 littoris <hi rend="italic">Ao</hi> 10 inuidioaos <hi rend="italic">/</hi> 11 usuras multiplicantes <hi rend="italic">Af</hi> 12 aliquid <lb/>
            J 13 intellegit <hi rend="italic">scripsi, cf. De bapt. IIII</hi> 9, 12 <hi rend="italic">sub fin</hi>. intelligi <lb/>
            J intellexit <hi rend="italic">fv</hi> 14 tales] talis <hi rend="italic">Af</hi> 17 colligendos J 18 ysaiam <lb/>
            J Isaiam <hi rend="italic">v</hi> 20 alia <hi rend="italic">scripsi</hi> talia <hi rend="italic">Afl)</hi> 23 damnantur <hi rend="italic">scripsi</hi> dominantur <lb/>
            <hi rend="italic">Afo</hi> 24 nolite <hi rend="italic">fo, cf. Post gesta 5, 7</hi> 27 manifestata <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            putas et nos in uerbo reprehendis, una eademque societas <lb/>
            perditorum (non) simul et schisma et haeresis esset, non <lb/>
            dixisset beatissimus Cyprianus in hac ipsa epistula, unde hoc <lb/>
            de zizaniis in ecclesia constitutis posui testimonium, eis confessoribus, <lb/>
            quos gratulabatur a Nouatianorum diuisione fuisse <lb n="5"/>
            liberatos: dolebam uehementer et grauiter angebar <lb/>
            quod eis communicare non possem quos semel <lb/>
            diligere coepissem, posteaquam uos de carcere <lb/>
            prodeuntes schismaticus (et haereticus) error excepit. <lb/>
            noli ergo contra apertissimam ueritatem aut utrumque <lb n="10"/>
            fallaciter declinare aut unum horum tibi quod tibi mitius <lb/>
            uidetur eligere, cum et schismaticus sis sacrilega discessione <lb/>
            et haereticus sacrilego dogmate. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>