Accepi, Gaudenti, responsionem tuam, si tamen responsio ista dicenda est, quam mihi propterea referre uoluisti, ne, si tacuisses, diceremus te esse conuictum. sed non hoc est respondere quod est non tacere. nam si hoc est, respondisti plane, sed ideo, ut etiam hi, qui de te aliquid possent 2 Sententia concilii Bagaiensis 14 et 17] cf. c. 4, 5 init. 19 I Petro 4, 8 1 Bagaitana] Bagaiensis /, om. A, cf. II 7, 7 init . 2 egiptiorum J admodum om. A 5 extortam u Aml ulceribus J 7 morrimini A 11 quod] quomodo fv . 12 minime fv 13 consueuistis fv 14 esse om. f 17 enim uestro fv 19 quia] qui J peccatorum. Exp* lib. 1\'. Incipit lib. scd\'s aug\'tini contra gaudentiu epm. J 22 gaudentii A 26 hii A sperare, nouerint te non inuenisse, quid respondere deberes, et tamen respondisse, ne taceres. itaque cum caueres, ne uictus dicereris, fecisti ut ostendereris. ad quod ostendendum tua ipsa scripta sufficiunt, si ab intellegentibus legantur et meis diligenti examine comparentur. ut autem scriptis aliis hoc doceam, quo etiam ingeniis tardioribus satisfiat, aliquanto prolixior disputatio necessaria est, quam quidem aggrediar, si opus fuerit dominusque uoluerit.