Uerba epistulae: Si uero innocentes putas, inquit. quod etiam ipse dixisti, persecutores nos in fide Christi constituti sustinere gaudemus . ad haec responsio: Consideraui litteras tribuni ad te datas et nusquam in eis legi, quod te dixerit innocentem, sed ab aliis audisse uel cognouisse prudentem. sic autem in scripturis sanctis non solum boni, uerum etiam mali uocari solent. nam hoc ibi nomen etiam serpens hominis deceptor accepit. quod enim quidam interpretati sunt \'sapientissimum omnium bestiarum\', potius Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura illa translata est. sed si eos putandum est innocentes a tribuno esse dictos, quos a te ad exitium teneri dixit inuitos. quid mirum, si et illic fieri credidit, quod in aliis locis factum esse cognouit? non est ergo unde gaudeas te pati persecutionem, cum inuenire non possis quomodo te asseras innocentem. absit autem ut ista persecutio dicenda sit hominum, cum sit potius pro hominibus liberandis persecutio uitiorum, 6 cf. Breuic. 1 4 22 cf. Gen. 3, 1 2 nos om. fv 5 praedicandum J 7 cartaginem J 8 elidit A; an elegit? cf . delegissent Breuic. l. c . 9 quo si criminosus inquid J 10 est om. f 11 est respuenda fv 12 aalubriter ita fv 14 nos putas 10 15 nos om. fv 27 persecutioiem J qualem facit aegris etiam diligentia medicorum. quamuis etsi essetis innocentes, hinc efficeremini nocentes, -quia occidere cupitis innocentes. qui enim se innocentes conantur asserere et tamen uitae suae nolunt parcere, quid aliud quam innocentes conuincuntur occidere? Uerba epistulae: In hac autem ecclesia, inquit, in qua dei nomen et Christi, eius! ut etiam ipse dixisti, in ueritate semper est frequentatum, nos aut uiui, quamdiu deo placuerit, permanemus aut, ut dignum. est dei familia, intra dominica castra uitae exitum terminamus, sub ea scilicet condicione, quia, si uis fuerit operata, tunc id poterit cuenire. nemo enim tam demens est, ut nullo impellente festinet ad mortem . ad haec responsio: Neque hoc in tribuni litteris legitur a te in ueritate inuo-catum nomen dei, quamuis dixerit . inuocatum. quamquam etiamsi dixisset, posset hoc intellegi non ad uestram gloriam, sed ad poenam. nam et de gentibus impiis apostolus dixit: qui ueritatem in iniquitate detinent, ut et uos facitis, qui ueritatem baptismi diuini in iniquitate detinetis erroris humani. unde nos cum uestram corrigimus iniquitatem, non utique debemus illius sacramenti rescindere ueritatem. profiteris sane, innocens homo, aliis quidem uerbis, cum ecclesia te ac tuos interituros. cum enim dicis (in ecclesia, quid aliud uis intellegi nisi cum ecclesia, quandoquidem id agere ignibus praeparas? haec est innocentia partis Donati, ut hoc faciatis adiunctis mortibus uestris, quod etiam apud Carthaginem in inuidiam nostram de basilicis, quae uestrae fuerunt, sicut potuistis et cum quibus potuistis, fecisse asseueramini sine mortibus uestris. quis enim uos non credat zelando fecisse, quod facere etiam moriendo disponitis? si autem illud non uos fecistis, hoc certe 17 Rom. 1, 18 2 nocentes] innocentes J 6 inquid J 7 nomen dei fv 8 semper om. f uiui] ueri f 10 terminabimus f 14 inuocatum in ueritate 10 15 si om. A 16 nestram Aml 17 qui ex que J 18 et ό m.f nos Aml 19 in om. Af 24 paras f 25 moribus f 29 zelando] uolendo / 30 uos non fo _ ; : furiosius est quod uos facere praeparatis. sed dixisti: si uis fuerit operata et adiunxisti: nemo est enim tam demens, qui nullo impellente festinet ad mortem: quanto est ergo dementior, qui, cum impellatur ad uitam, festinat ad mortem! Uerba epistulae: Eos autem qui nobiscum sunt, inquit, testem deum facio eiusque omnia sacramenta, quod exhortatus sum et impensissime persuasi, ut, qui haberet uoluntatem egredi, securus publice fateretur. nec nos enim inuitos retinere possumus, qui didicimus ad dei fidem nullum esse cogendum . ad haec responsio: Cur autem non te etiamsi non inuitorum retentorem, tamen ad bonum opus exhortatorem apertissime profiteris, si quod facturus es bonum est? an forte quam malum sit et ipse intellegis atque id te facturum magis ut terreas quam ut impleas comminaris, aut mentiendo infidelis aut uerum dicendo crudelis ? Uerba epistulae: (et alia manu:) Opto te incolumem in rei publicae actibus florentem et a christianorum inquietudine recedentem . ad haec responsio: Possumus eum et nos optare et incolumem et in rei publicae actibus florentem, sed non ab haereticorum correctione quiescentem. Uerba posterioris epistulae: Honorabili et omni affectu desiderando Dulcitio Gaudentius episcopus . ad haec responsio: Si omni affectu desideras hominem, quare cum illo tenere Christi respuis unitatem? an reddendo malum quasi pro malo, quem tuum persecutorem putas, rebaptizare desideras? -