<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p>Ad haec autem si respondere aliquid praeparas, lege <lb n="20"/>
            etiam illa, quae cum Emerito acta sunt, quibus ipse respondere <lb/>
            non potuit, ne forte tu possis, sicut iam superius ut <lb/>
            experireris ammonui. de causa etiam Maximianistarum cum <lb/>
            illo egimus, de qua a nobis in collatione totiens uobis obiecta <lb/>
            nihil respondistis, quoniam de re manifestissima et recentissima <lb n="25"/>
            nihil quod responderetis inuenire potuistis, quomodo <lb/>
            Maximianus, quem multo grauiore quam Caecilianum sententia <lb/>
            percussistis, ita ut diceretis eum Dathae, Chorae et Abiron

<note type="footnote"> 10 cf. Dan. 6, 22 13 cf. Prou. 21, 1 22 pag. 241, 6 23 cf. <lb/>
            Em. 9 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 bene om. A 2 seruet fidem om. A</hi> 3 imperatorem f causam <lb/>
            huius.modi (us s. <hi rend="italic">l.)</hi> J 4 ut <hi rend="italic">om</hi>. J 7 imperalem J pertineant <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> pertineat <hi rend="italic">Afl)</hi> 10 uero** J 11 parcat <hi rend="italic">fv</hi> 16 deorum <hi rend="italic">Jml</hi> <lb/>
            satis iam <hi rend="italic">fv 19 profuturum esse deo fv 21 ipse] ille fv</hi> 23 experieris <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 24 a <hi rend="italic">om. Aml</hi> 26 responderitis <hi rend="italic">v</hi> 28 percusisti J <lb/>
            <hi rend="italic">date A Dathan f chore Afv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            ministrum, quos pro scelere schismatis uiuos terra deglutiuit, <lb/>
            non polluerit consortes schismatis sui, quibus ut ad uestram <lb/>
            communionem redirent dilationem dedistis, non polluerit Afer <lb/>
            Afros, uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus <lb/>
            polluerit transmarinos, polluerit longe positos, polluerit<lb n="5"/>
            ignotos, polluerit nondum natos. inueni, si potes, quid dicas, <lb/>
            quomodo susceperitis honorem Feliciani Mustitani et Praetextati <lb/>
            Assuritani, quos cum Maximiano et aliis decem sine ulla <lb/>
            dilatione damnastis, contra quos, ut eos de basilicis pelleretis, <lb/>
            apud duos uel nisi fallor apud tres proconsules litigastis et,<lb n="10"/>
            cum iam in locum Praetextati alium ordinassetis, post tam <lb/>
            longum tempus eos in suis honoribus recepistis. qua iustitia, <lb/>
            qua ratione, qua fronte in honore suo suscipitur Maximianista <lb/>
            damnatus et damnatur orbis terrarum catholicus inauditus? <lb/>
            qua iustitia, qua ratione, qua fronte canendum esse dicitis,<lb n="15"/>
            ne uos inquinet Caecilianus olim defunctus uobisque prorsus <lb/>
            incognitus, uestris maioribus iudicantibus semel damnatus, <lb/>
            uestris maioribus accusantibus ter absolutus, et cauendum <lb/>
            non putastis, ne uos inquinaret Felicianus uniuersalis concilii <lb/>
            uestri ore damnatus et ab uniuersis uobis praecipue tui praedecessoris<lb n="20"/>
            fauore susceptus? qua iustitia, qua ratione, qua <lb/>
            fronte rescinditis baptismum, quem dant ecclesiae quas laboribus <lb/>
            suis apostoli plantauerunt, cum susceperitis baptismum, <lb/>
            quem Felicianus et Praetextatus per tam longum tempus, <lb/>
            quando contra eos damnatos litigabatis, foris a uestra ecclesia<lb n="25"/>
            tradiderunt? si enim, ut soletis male intellegere et nobis <lb/>
            obicere, sic intellegendum est quod scriptum est: qui baptizatur <lb/>
            a mortuo quid proficit in lauacro suo?, inter

<note type="footnote"> 3 cf. Em. 11 extr. 27 Eccli. 34, 30 </note>

<note type="footnote"> 1 quos] quo J 4 notus <hi rend="italic">om. A</hi> 7 murtiani J 8 assurritani <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            quos] quod J 9 dampnatis <hi rend="italic">J</hi> 10 littigastis J 13 suo <hi rend="italic">om. f</hi> <lb/>
            14 dampnator J 16 nobisque J 18 accusantibus <hi rend="italic">om. f</hi> iter <hi rend="italic">Aml</hi> <lb/>
            19 non <hi rend="italic">om. J</hi> 20 dapnatus J uobis <hi rend="italic">om</hi>. J 24 praetexatus <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            longum <hi rend="italic">om. J</hi> 25 dapnatos J 27 est intelligendum <hi rend="italic">fv</hi> 28 in <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            illos isti iacebant quando baptizabant, de quibus uestra Bagaitana <lb/>
            sententia tanto strepitu insonuit: Aegyptiorum admodum <lb/>
            exemplo pereuntium funeribus plena sunt <lb/>
            litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod <lb/>
            post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam <lb n="5"/>
            inueniunt sepulturam. quid ad haec dicturi estis? ecce <lb/>
            mortui baptizant eos quos suscipitis nec morimini, et nobis <lb/>
            tamquam mortuis calumniamini, ut catholicae unitati communicare <lb/>
            nolentes uestris ignibus uere moriamini. responde ad <lb/>
            ista, uacat tibi cogitare quid dicas. saltem in hoc aliquod <lb n="10"/>
            tibi beneficium conferamus, ut, dum cogitas quod respondeas, <lb/>
            minus cogites quomodo ardeas. sed nolumus, ut inopia respondendi <lb/>
            lassum illud et quassum, quod dicere consuestis, adhuc <lb/>
            tibi existimes esse dicendum: \'si tales sumus, quare nos quaeritis?\' <lb/>
            respondemus enim: magis uos ecclesia catholica debet <lb n="15"/>
            quaerere, quia peristis, si uos Maximianistas perditi perditos <lb/>
            inquisistis. de corde uestro enim nobis dicitis: \'quare quaeritis <lb/>
            tot tantorumque reos criminum?\' sed de libro dei uobis respondemus: <lb/>
            quia caritas cooperit multitudinem peccatorum. <lb/>
            <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>