Ad haec autem si respondere aliquid praeparas, lege etiam illa, quae cum Emerito acta sunt, quibus ipse respondere non potuit, ne forte tu possis, sicut iam superius ut experireris ammonui. de causa etiam Maximianistarum cum illo egimus, de qua a nobis in collatione totiens uobis obiecta nihil respondistis, quoniam de re manifestissima et recentissima nihil quod responderetis inuenire potuistis, quomodo Maximianus, quem multo grauiore quam Caecilianum sententia percussistis, ita ut diceretis eum Dathae, Chorae et Abiron 10 cf. Dan. 6, 22 13 cf. Prou. 21, 1 22 pag. 241, 6 23 cf. Em. 9 1 bene om. A 2 seruet fidem om. A 3 imperatorem f causam huius.modi (us s. l.) J 4 ut om . J 7 imperalem J pertineant scripsi pertineat Afl) 10 uero** J 11 parcat fv 16 deorum Jml satis iam fv 19 profuturum esse deo fv 21 ipse] ille fv 23 experieris A 24 a om. Aml 26 responderitis v 28 percusisti J date A Dathan f chore Afv ministrum, quos pro scelere schismatis uiuos terra deglutiuit, non polluerit consortes schismatis sui, quibus ut ad uestram communionem redirent dilationem dedistis, non polluerit Afer Afros, uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus polluerit transmarinos, polluerit longe positos, polluerit ignotos, polluerit nondum natos. inueni, si potes, quid dicas, quomodo susceperitis honorem Feliciani Mustitani et Praetextati Assuritani, quos cum Maximiano et aliis decem sine ulla dilatione damnastis, contra quos, ut eos de basilicis pelleretis, apud duos uel nisi fallor apud tres proconsules litigastis et, cum iam in locum Praetextati alium ordinassetis, post tam longum tempus eos in suis honoribus recepistis. qua iustitia, qua ratione, qua fronte in honore suo suscipitur Maximianista damnatus et damnatur orbis terrarum catholicus inauditus? qua iustitia, qua ratione, qua fronte canendum esse dicitis, ne uos inquinet Caecilianus olim defunctus uobisque prorsus incognitus, uestris maioribus iudicantibus semel damnatus, uestris maioribus accusantibus ter absolutus, et cauendum non putastis, ne uos inquinaret Felicianus uniuersalis concilii uestri ore damnatus et ab uniuersis uobis praecipue tui praedecessoris fauore susceptus? qua iustitia, qua ratione, qua fronte rescinditis baptismum, quem dant ecclesiae quas laboribus suis apostoli plantauerunt, cum susceperitis baptismum, quem Felicianus et Praetextatus per tam longum tempus, quando contra eos damnatos litigabatis, foris a uestra ecclesia tradiderunt? si enim, ut soletis male intellegere et nobis obicere, sic intellegendum est quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit in lauacro suo?, inter 3 cf. Em. 11 extr. 27 Eccli. 34, 30 1 quos] quo J 4 notus om. A 7 murtiani J 8 assurritani A quos] quod J 9 dampnatis J 10 littigastis J 13 suo om. f 14 dampnator J 16 nobisque J 18 accusantibus om. f iter Aml 19 non om. J 20 dapnatus J uobis om . J 24 praetexatus J longum om. J 25 dapnatos J 27 est intelligendum fv 28 in om. v illos isti iacebant quando baptizabant, de quibus uestra Bagaitana sententia tanto strepitu insonuit: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam. quid ad haec dicturi estis? ecce mortui baptizant eos quos suscipitis nec morimini, et nobis tamquam mortuis calumniamini, ut catholicae unitati communicare nolentes uestris ignibus uere moriamini. responde ad ista, uacat tibi cogitare quid dicas. saltem in hoc aliquod tibi beneficium conferamus, ut, dum cogitas quod respondeas, minus cogites quomodo ardeas. sed nolumus, ut inopia respondendi lassum illud et quassum, quod dicere consuestis, adhuc tibi existimes esse dicendum: \'si tales sumus, quare nos quaeritis?\' respondemus enim: magis uos ecclesia catholica debet quaerere, quia peristis, si uos Maximianistas perditi perditos inquisistis. de corde uestro enim nobis dicitis: \'quare quaeritis tot tantorumque reos criminum?\' sed de libro dei uobis respondemus: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum.