<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p>Nempe aliquando expergiscimini et cernitis nec uos <lb/>
            esse de quibus dicatur nec nos a quibus dicatur: hi sunt <lb n="10"/>
            quos aliquando habuimus in risum, cum potius uos <lb/>
            habeamus in fletum; nec uos computabimini inter filios dei, <lb/>
            nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis ecclesiam, quam <lb/>
            sicut praedixit exhibet filius dei; nec inter sanctos est sors <lb/>
            uestra, sed inter haereticos. nam quod alios de uobis dicturos <lb n="15"/>
            putatis: nos insensati uitam illorum aestimabamus <lb/>
            insaniam, miror quod tam insensati estis, ut ipsi uobis <lb/>
            modo talia non dicatis. sanctis quidem ueris ac fidelibus inmundi <lb/>
            et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique, quos nunc <lb/>
            existimant insanire, quia luxuriis quas uident frui nolunt, dum <lb n="20"/>
            quod non uident credunt. sed uos si non uitam uestram, certe <lb/>
            istam quam uobis uultis facere mortem uestram si non existimatis <lb/>
            insaniam, desperatius insanitis. uerba uero illa: ergo <lb/>
            errauimus a uia ueritatis et cetera non erunt quidem <lb/>
            tantum uestra, sed maxime et uestra. erratis enim, quod <lb n="25"/>
            manifestum est, a uia ueritatis et iustitiae lumen non lucet <lb/>
            uobis, lassamini a uia iniquitatis et perditionis et ambulatis

<note type="footnote"> 10 Sap. 5, 3 16 Sap. 5, 4 23 Sap. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 martyres ueri <hi rend="italic">II)</hi> exspoliatione <hi rend="italic">J</hi> etiam <hi rend="italic">bis A</hi> 3 donastistarum <lb/>
            <hi rend="italic">Aml</hi> 4 pecuniaribus <hi rend="italic">scripsi</hi> peniniaribus <hi rend="italic">J</hi> pecuniariis <hi rend="italic">10</hi> 5 <hi rend="italic">uerba</hi> <lb/>
            ecce cotidie-fecerit <hi rend="italic">in Afo ante</hi> cum etiam-transeunt <hi rend="italic">posita huc transtulit<lb/>
             mg. v</hi> 6 facit <hi rend="italic">fl)</hi> 9 exspergiscimini <hi rend="italic">J</hi> cernite <hi rend="italic">fo, cf. II 4, 4 <lb/>
            init</hi>. 10 hii <hi rend="italic">A</hi> 11 derisum <hi rend="italic">fv, ut p. 244, 28</hi> 12 computamini <hi rend="italic">II)</hi> <lb/>
            13 ut hanc <hi rend="italic">J</hi> 14 est <hi rend="italic">om. f</hi> 15 dicturus <hi rend="italic">Aml</hi> 16 putabis <hi rend="italic">/</hi> existimabamus <lb/>
            <hi rend="italic">fo, ut p. 244, 29</hi> 18 modo <hi rend="italic">om. f</hi> 25 <hi rend="italic">pr</hi>. nostra <hi rend="italic">f</hi> et <hi rend="italic">om. f</hi> <lb/>
            27 a] in <hi rend="italic">fo, ut p. 245, 3</hi> iniquitatis uia <hi rend="italic">10</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            solitudines difficiles, uiam uero domini ignoratis. quae autem <lb/>
            sequuntur: quid nobis profuit superbia aut quid <lb/>
            diuitiarum iactantia contulit nobis? transierunt <lb/>
            omnia illa tamquam umbra nescio utrum quisquam inter <lb/>
            ceteros dicere poterit aptius et conuenientius quam tuus<lb n="5"/>
            decessor Optatus. nolite ergo uos putare quales non estis et <lb/>
            perire quales estis, quoniam non uos haec fides, sed uester <lb/>
            malus error hortatur, non ut libenter pro deo, sicut dicis, in <lb/>
            ista persecutione moriamini, sed ut nequiter pro Donato factis <lb/>
            persecutionem patiamini. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>