Nempe aliquando expergiscimini et cernitis nec uos esse de quibus dicatur nec nos a quibus dicatur: hi sunt quos aliquando habuimus in risum, cum potius uos habeamus in fletum; nec uos computabimini inter filios dei, nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis ecclesiam, quam sicut praedixit exhibet filius dei; nec inter sanctos est sors uestra, sed inter haereticos. nam quod alios de uobis dicturos putatis: nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam, miror quod tam insensati estis, ut ipsi uobis modo talia non dicatis. sanctis quidem ueris ac fidelibus inmundi et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique, quos nunc existimant insanire, quia luxuriis quas uident frui nolunt, dum quod non uident credunt. sed uos si non uitam uestram, certe istam quam uobis uultis facere mortem uestram si non existimatis insaniam, desperatius insanitis. uerba uero illa: ergo errauimus a uia ueritatis et cetera non erunt quidem tantum uestra, sed maxime et uestra. erratis enim, quod manifestum est, a uia ueritatis et iustitiae lumen non lucet uobis, lassamini a uia iniquitatis et perditionis et ambulatis 10 Sap. 5, 3 16 Sap. 5, 4 23 Sap. 5, 6 2 martyres ueri II) exspoliatione J etiam bis A 3 donastistarum Aml 4 pecuniaribus scripsi peniniaribus J pecuniariis 10 5 uerba ecce cotidie-fecerit in Afo ante cum etiam-transeunt posita huc transtulit mg. v 6 facit fl) 9 exspergiscimini J cernite fo, cf. II 4, 4 init . 10 hii A 11 derisum fv, ut p. 244, 28 12 computamini II) 13 ut hanc J 14 est om. f 15 dicturus Aml 16 putabis / existimabamus fo, ut p. 244, 29 18 modo om. f 25 pr . nostra f et om. f 27 a] in fo, ut p. 245, 3 iniquitatis uia 10 solitudines difficiles, uiam uero domini ignoratis. quae autem sequuntur: quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactantia contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra nescio utrum quisquam inter ceteros dicere poterit aptius et conuenientius quam tuus decessor Optatus. nolite ergo uos putare quales non estis et perire quales estis, quoniam non uos haec fides, sed uester malus error hortatur, non ut libenter pro deo, sicut dicis, in ista persecutione moriamini, sed ut nequiter pro Donato factis persecutionem patiamini.