<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>Qui sunt autem labores uestri, quos a uobis iactatis <lb/>
            auferri? an iniustum est, ut ecclesiae quae fuerunt uestrae, <lb/>
            cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? <lb/>
            illis enim ad nos transeuntibus si res earum uultis tenere, <lb n="15"/>
            uos procul dubio res alienas uultis auferre. mater autem catholica <lb/>
            uobis dicit, quod quibusdam beatus apostolus dixit: non <lb/>
            enim quaero quae uestra sunt, sed uos. uerumtamen <lb/>
            quomodo uobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis <lb/>
            obicitis, et quod res uestras possidere cupiamus et quod uiolenter <lb n="20"/>
            uos nobiscum esse cogamus? haec duo quam sint inter <lb/>
            se contraria non uidetis. si enim ad communionem nostram uos <lb/>
            inuitos quaerimus et tenemus, quomodo res uestras desideramus, <lb/>
            quas utique uobis communicantibus habere non possumus? <lb/>
            si autem illas cupimus optinere, quomodo uos quaerimus, ut <lb n="25"/>
            eas uobis communicantibus amittamus? sed confitemur uobis: <lb/>
            cupiditas nostra caritas uocatur. haec uos quaerit in nobis, <lb/>
            haec uos inuenire, corrigere atque in unitate Christi consociare <lb/>
            desiderat; ut uestris caminis uos ardere timeamus, huius igne <lb/>
            feruemus; haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 8, 32 2 cf. Matth. 4, 5-6 17 II Cor. 12, 14 </note>

<note type="footnote">8 magistro <hi rend="italic">Aml</hi> didicistis <hi rend="italic">om. J</hi> iam] cum <hi rend="italic">fv</hi> 10 iudicabun- <lb/>
            <hi rend="italic">tur A ipsis om. f</hi> 18 anne <hi rend="italic">/c 15 illis] his f</hi> eorum <hi rend="italic">f 20 alt. quod <lb/>
            8. 1. A</hi> 21 uobiscum <hi rend="italic">A</hi> 22 conmunionem <hi rend="italic">J</hi> 28 unitatem <hi rend="italic">fv</hi> <lb/>
            sociare <hi rend="italic">fv</hi> 29 ut] ne <hi rend="italic">et post</hi> timeamua <hi rend="italic">punctum fv</hi> nestris <hi rend="italic">Aml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="250"/>
            res uestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. agnoscite <lb/>
            et uenite et perire nolite. aut si ultro uenire erubescitis, <lb/>
            seruimus infirmitati, ne quid pereat caritati. ecce uolumus <lb/>
            uos tenere: quid festinatis ardere? ad uitam tenemus, ad salutem <lb/>
            tenemus, ad Christi unitatem ueritatem suauitatem tenemus<lb n="5"/>
            et ad cenam tanti patris familias, si sponte non uultis <lb/>
            intrare, compellimus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>