Qui sunt autem labores uestri, quos a uobis iactatis auferri? an iniustum est, ut ecclesiae quae fuerunt uestrae, cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? illis enim ad nos transeuntibus si res earum uultis tenere, uos procul dubio res alienas uultis auferre. mater autem catholica uobis dicit, quod quibusdam beatus apostolus dixit: non enim quaero quae uestra sunt, sed uos. uerumtamen quomodo uobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis obicitis, et quod res uestras possidere cupiamus et quod uiolenter uos nobiscum esse cogamus? haec duo quam sint inter se contraria non uidetis. si enim ad communionem nostram uos inuitos quaerimus et tenemus, quomodo res uestras desideramus, quas utique uobis communicantibus habere non possumus? si autem illas cupimus optinere, quomodo uos quaerimus, ut eas uobis communicantibus amittamus? sed confitemur uobis: cupiditas nostra caritas uocatur. haec uos quaerit in nobis, haec uos inuenire, corrigere atque in unitate Christi consociare desiderat; ut uestris caminis uos ardere timeamus, huius igne feruemus; haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus 1 cf. Matth. 8, 32 2 cf. Matth. 4, 5-6 17 II Cor. 12, 14 8 magistro Aml didicistis om. J iam] cum fv 10 iudicabun- tur A ipsis om. f 18 anne /c 15 illis] his f eorum f 20 alt. quod 8. 1. A 21 uobiscum A 22 conmunionem J 28 unitatem fv sociare fv 29 ut] ne et post timeamua punctum fv nestris Aml res uestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. agnoscite et uenite et perire nolite. aut si ultro uenire erubescitis, seruimus infirmitati, ne quid pereat caritati. ecce uolumus uos tenere: quid festinatis ardere? ad uitam tenemus, ad salutem tenemus, ad Christi unitatem ueritatem suauitatem tenemus et ad cenam tanti patris familias, si sponte non uultis intrare, compellimus.