Quapropter quoniam Donatistae se ipsos occidere semper amauerunt et ipsi ab initio traditores fuerunt, quid mirum, si traditoris mortem etiam suos posteros amare docuerunt? sed uitandae huius similitudinis causa uel numquam uel difficillime se laqueo necauerunt, frustra omnino. nam ille ludam traditorem id facere compulit, qui et illum puerum, quem sanauit 20 Rom. 2, 1 28 cf. Matth. 17, 14 2 et om. f honoribus recipiantur fv sic scripsi si A/v 4 anputastis A 6 impugnauerunt / 10 obtalerunt A 13 post inuiti del. est fecerint in A obtulerunt A 14 estis Af 17 traditoribus (traditoriis f) ueris fl) in eadem fv 19 facientibus f 21 -met om. fv qui scripsi (Gr . 6 Y.ptvwv) que A quae fv 23 semet fv 24 intio A 25 traditores J dominus, in aquam et ignem saepe deiecit et gregem porcorum in mare praecipitauit et ipsi domino praecipitium de pinna templi audaci praesumptione suggessit. quamuis itaque diuersis modis uoluntariam uos praecipitetis in mortem, tamen eiusdem diaboli instinctu uos ipsos necando imitamini traditorem. quod etsi uos non estis, eorum tamen qui fuerunt et schisma fecerunt, in quo libenter estis, etiam hoc in uobis facere, quod in se traditor fecit, nefando magisterio didicistis. ecce iam qua iustitia stabitis aduersus eos, qui uos angustiauerunt, ut, si uestrae mortes uindicabuntur, non nisi in uobis ipsis iustissime uindicentur.