Porro in ipso concilio statuistis, ut, qui nobis inuiti communicauerunt uel episcoporum uel presbyterorum, tantum 1 cf. Breuic. III 13, 25 14. 26 cf. Breuic. III 17, 32-33 24. 28 circiter annos 418-419 2 tradiderit fv, cf. e. gr. p. 210, 28 qui-secuti sunt et qui-remanserint 4 Limatensisfv ab om. A 5 et ona. f 6 eisque coni. v eique Afv 8 retentum / 9 nullisque f 14 clamabitis Anil 17 ubi] nisi f 18 et pro] proque Iv 19 relinquerunt A 20 dicentes scripsi dicitis A dixistis/i; 21 tamen] cum It) 29 pr . uel om. v episcopi uel presbyteri / prespiterorum A si sacrificium non obtulerint aut in populo non tractauerint, ad ueniam pertineant et in suis recipiantur honoribus, ac sic totas calumniarum uestrarum uires etiam ipsi hoc decreto uestro penitus amputastis. ubi est enim, quod uestro uaniloquio etiam eos, qui non fuerunt, dicitis per communionem nostram fieri traditores, quia scilicet, sicut calumniamini, illi nos inquinauerunt, qui urgentibus tunc impiis potestatibus libros ecclesiasticos tradiderunt? cur ergo nunc a crimine absoluitis, quos nobis communicasse cognoueritis inuitos, si sacrificium non obtulerint neque sermonem in populo fecerint? quasi illi tunc primi traditores sub terrore et horrore immanium suppliciorum, qualia modo uobis omnino nullus ingessit, codices sanctos non inuiti tradiderint aut sacrificium illic obtulerint aut in populo sermonem fecerint. uidetis ergo quod, sicut uos istis, quos uanissime criminamini communione nostra fieri traditores, si quid inuiti fecerint, potuistis ignoscere, ita etiam maiores uestri in necessitate multo artiore tradentibus ueris traditoribus eadem regula ignoscere potuerunt. sed ut damnarent alios absentes et inauditos, inimicorum Caeciliani factione compulsi sunt, facientes quod de talibus apostolus dicit: in quo enim alium iudicas, temet ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas.