<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="37" unit="altchapter"/> Ergo, quod in collatione contentiose negare <lb/>
            noluistis, etiam hinc uera esse gesta firmatis, in quibus confessis <lb/>
            traditoribus qui tunc primae sedis episcopus in Numidia <lb/>
            fuit Secundus Tigisitanus ignouit et, quibus crimina traditionis<lb n="20"/>
            manifesta atque confessa apud Cirtam praesentibus relaxauit, <lb/>
            cum his apud Karthaginem tamquam traditores non conuictos <lb/>
            absentesque puniuit. a quo crimine etiam Secundus ipse obiciente <lb/>
            Purpurio Liniatensi se purgare non potuit, quando ei <lb/>
            dixit idem Purpurius: tu quid egisti, qui tentus es a <lb n="25"/>
            curatore et ordine, ut scripturas dares? quomodo <lb/>
            te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti <lb/>
            -dari quodcumque? nam non te dimittebant passim. <lb/>
            hoc autem Secundus etiam in litteris suis ad Mensurium datis,

<note type="footnote">17 cf. Breuic. III 17, 31 25 Gesta concilii Cirtensis; cf. Cresc. <lb/>
            III 27, 30 </note>

<note type="footnote"> 1 subuenire-uoluerit <hi rend="italic">om</hi>. J 3 ni <hi rend="italic">A</hi> 5 unde se <hi rend="italic">f</hi> 6 grauidae <lb/>
            <hi rend="italic">om. f</hi> se miserunt] demiserunt <hi rend="italic">f</hi> 7 etiam] et <hi rend="italic">fv</hi> 9 deum uindicaturum <lb/>
            <hi rend="italic">fv</hi> 11 et <hi rend="italic">onto f</hi> 12 quo] quia <hi rend="italic">fv</hi> 15 immittamini 11 <lb/>
            20 tigisitanusus J 22 kartaginem <hi rend="italic">A</hi> 24 purpur»*»rio (rio <hi rend="italic">eras.) A</hi> <lb/>
            Limatensi <hi rend="italic">fv</hi> 25 purpurrius J qui] quando <hi rend="italic">fo, cf. Cresc. l. c</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            quas uos ipsi protulistis atque recitastis, sine ambiguitate <lb/>
            confessus est quod non tradidit, sed quod ad eum peruenerint <lb/>
            a curatore et ordine missi persecutores quos ei Purpurius <lb/>
            Liniatensis obiecit, ut scripturas traderet. quas cum ab illo <lb/>
            peterent, se respondisse: \'christianus sum et episcopus, <lb n="5"/>
            non traditor,\' eisque nihil omnino tradere uoluisse. quod <lb/>
            ei uultis ut credamus, cum et uos ipsi quam sit incredibile <lb/>
            uideatis feruente illa persecutione detentum episcopum siue <lb/>
            conuentum, ut scripturas dominicas traderet, nullis traditis <lb/>
            fuisse dimissum. nempe contendebatis non potuisse episcopos <lb n="10"/>
            ad ordinandum episcopum ad ciuitatem Cirtensem persecutionis <lb/>
            tempore conuenire. quomodo ergo persecutio illa feruebat, si <lb/>
            potuit episcopus propter scripturas tradendas teneri nullisque <lb/>
            traditis inpune dimitti? et tamen clamabatis, inmanitatem <lb/>
            persecutionis illius temporis describentes, nec duodecim episcopos <lb n="15"/>
            ad ordinandum episcopum potuisse in concilium congregari <lb/>
            qui gesta illa conficerent, ubi crimina traditionis inuicem <lb/>
            donauerunt et pro pace ecclesiae iudicanda domino <lb/>
            reliquerunt, cum uos hoc tempore talem persecutionem uos <lb/>
            perpeti dicentes, qualis numquam fuit, id est ut loca uobis <lb n="20"/>
            desint, quo confugere atque ubi latere possitis, tamen concilia <lb/>
            faciatis, episcopos ordinetis, etiam in eorum locum, qui suis <lb/>
            ignibus perierunt, iterum tales, qui suis ignibus perire parati <lb/>
            sunt. in concilium autem tantae, ut putatis atque iactatis, <lb/>
            persecutionis tempore amplius etiam quam XXX conuenire <lb n="25"/>
            potuistis, ubi et Petilianus fuit, qui persecutionis tempore <lb/>
            nec duodecim conuenire potuisse clamabat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>