<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="35" unit="altchapter"/> Verba epistulae: <hi rend="italic">Mundanae,</hi> inquit, <hi rend="italic">militiae<lb n="5"/>
            numquam deus expectauit auxilium, qui solus potest de uiuis <lb/>
            et mortuis iudicare</hi>. ad haec reponsio: Non mundanae militiae <lb/>
            deus expectat auxilium, quando regibus largitur potius beneficium, <lb/>
            qui eis inspirat, ut in regno suo curent fieri domini <lb/>
            sui praeceptum. quibus enim dictum est: et nunc, reges<lb n="10"/>
            intellegite, erudimini qui iudicatis terram, seruite <lb/>
            domino in timore, sentiunt suam potestatem ita domino <lb/>
            seruire debere, ut ea potestate plectantur, qui nolunt eius <lb/>
            uoluntati seruire. quod autem de militibus facis inuidiam, si <lb/>
            utique ista cura, sicut iam docuimus, in scripturis sanctis<lb n="15"/>
            pertinere demonstratur ad reges, per quos id acturi sunt aduersus <lb/>
            rebelles circumcelliones et insanos eorum siue participes siue <lb/>
            principes nisi per subditos milites? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>