Verba epistulae: Mundanae, inquit, militiae numquam deus expectauit auxilium, qui solus potest de uiuis et mortuis iudicare . ad haec reponsio: Non mundanae militiae deus expectat auxilium, quando regibus largitur potius beneficium, qui eis inspirat, ut in regno suo curent fieri domini sui praeceptum. quibus enim dictum est: et nunc, reges intellegite, erudimini qui iudicatis terram, seruite domino in timore, sentiunt suam potestatem ita domino seruire debere, ut ea potestate plectantur, qui nolunt eius uoluntati seruire. quod autem de militibus facis inuidiam, si utique ista cura, sicut iam docuimus, in scripturis sanctis pertinere demonstratur ad reges, per quos id acturi sunt aduersus rebelles circumcelliones et insanos eorum siue participes siue principes nisi per subditos milites?