<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>Gabinius uero et ceteri, qui hanc ecclesiam cognouerunt <lb/>
            elegerunt tenuerunt, non humanum figmentum, sed diuinum <lb/>
            promissum praedictum et impletum cum fidelibus habere<lb n="25"/>
            cupientes, ulterius pro humano figmento ipsas humanas molestias <lb/>
            perpeti noluerunt. qui enim pro ueritate et unitate Christi <lb/>
            non dico res suas, sed istam etiam uitam suam aliis dumtaxat <lb/>
            auferentibus atque interficientibus amiserit, uere fidem habet, <lb/>
            uere spem habet, uere caritatem habet, uere deum habet; <lb n="30"/>
            quisquis autem pro parte Donati uel fimbriam uestimenti perdiderit, <lb/>
            cor non habet. quid ergo mirum, si homines sapientes,

<note type="footnote">6 Gen. 22, 18 8 Esai. 54, 5 20 Ps. 63, 6 </note><note type="margin"><hi rend="italic">def. J</hi></note>

<note type="footnote">1 erui <hi rend="italic">f</hi> 19 uestra <hi rend="italic">f</hi> 23 Gabinius <hi rend="italic">scripsi</hi> Gabinus <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="243"/>
            cum uiderunt contra obduratae consuetudinis pertinacissimam <lb/>
            uetustatem proposita sibi esse damna et exilia, considerauerunt, <lb/>
            utrum pro parte Donati contra ecclesiam catholicam, hoc est <lb/>
            pro figmento humano contra opus diuinum, perpeti ista deberent, <lb/>
            et se utique non debere uiderunt atque istam quam uocatis <lb n="5"/>
            persecutionem cognouerunt sibi esse correctionis occasionem <lb/>
            et fecerunt quod scriptum est: da sapienti occasionem <lb/>
            et sapientior erit. uides itaque, quam inaniter dixeris <lb/>
            homini, qui ex praecepto piissimi imperatoris sui uestram <lb/>
            correctionem requirit, quod huius prudentiam exsecutoris officium <lb n="10"/>
            non decebat. quid enim magis religiosum militantem <lb/>
            decet quam ut in ea causa, in qua perpendit quibusnam uos <lb/>
            uultis esse deceptio, multis ipse fiat corrigendis saluatio? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>