Gabinius uero et ceteri, qui hanc ecclesiam cognouerunt elegerunt tenuerunt, non humanum figmentum, sed diuinum promissum praedictum et impletum cum fidelibus habere cupientes, ulterius pro humano figmento ipsas humanas molestias perpeti noluerunt. qui enim pro ueritate et unitate Christi non dico res suas, sed istam etiam uitam suam aliis dumtaxat auferentibus atque interficientibus amiserit, uere fidem habet, uere spem habet, uere caritatem habet, uere deum habet; quisquis autem pro parte Donati uel fimbriam uestimenti perdiderit, cor non habet. quid ergo mirum, si homines sapientes, 6 Gen. 22, 18 8 Esai. 54, 5 20 Ps. 63, 6 def. J 1 erui f 19 uestra f 23 Gabinius scripsi Gabinus fv cum uiderunt contra obduratae consuetudinis pertinacissimam uetustatem proposita sibi esse damna et exilia, considerauerunt, utrum pro parte Donati contra ecclesiam catholicam, hoc est pro figmento humano contra opus diuinum, perpeti ista deberent, et se utique non debere uiderunt atque istam quam uocatis persecutionem cognouerunt sibi esse correctionis occasionem et fecerunt quod scriptum est: da sapienti occasionem et sapientior erit. uides itaque, quam inaniter dixeris homini, qui ex praecepto piissimi imperatoris sui uestram correctionem requirit, quod huius prudentiam exsecutoris officium non decebat. quid enim magis religiosum militantem decet quam ut in ea causa, in qua perpendit quibusnam uos uultis esse deceptio, multis ipse fiat corrigendis saluatio?