<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Uerba epistulae: <hi rend="italic">An non ista, inquit, persecutio <lb/>
            est, quae tot milia innocentum martyrum artauit ad mortem? <lb/>
            christiani enim secundum euangelium spiritu prompti, sed<lb n="5"/>
            carne infirmi a sacrilega contaminatione caminorum reperto <lb/>
            compendio suas animas rapuerunt, imitati presbyteri Raziae <lb/>
            in Macchabaeorum libris exemplum, nec frustra timentes. <lb/>
            quisquis enim in eorum manus inciderit, non euasit. sed<lb/>
             quantum uelint faciant: quod certum est, dei esse non pos-<lb n="10"/>
            . sunt qui faciunt contra deum</hi>. ad haec responsio: Apertissime <lb/>
            omnino quam persecutionem patiamini et uerissime confiteris; <lb/>
            ipsa est enim de qua iam dixi, quae in sanctis scripturis de <lb/>
            quibusdam impiis satis euidenter expressa est, de quibus <lb/>
            dictum est quia persecutionem patiuntur ab ipsis factis suis. <lb n="15"/>
            quod quidem dici de uobis conuenientissime potest, etiamsi <lb/>
            uos aliorum manus propter uestra sacrilegia trucidarent. nam <lb/>
            et latrones et quilibet homines rei criminum capitalium, cum <lb/>
            iustis legibus puniuntur, non dicendi sunt persecutionem pati <lb/>
            nisi ab ipsis factis suis. sed nunc plane cum parcente uobis<lb n="20"/>
            mansuetudine christiana ita in uos saeuit uestra dementia, <lb/>
            ut, quemadmodum dicis, <hi rend="italic">caminorum reperto compendio uestras</hi> <lb/>
            animas rapiatis, omni modo uos a uobis ipsis pati persecutionem <lb/>
            nimia est impudentia si negatis, quando uos utrumque <lb/>
            completis, et unde iuste pereatis et quod peritis. sic autem<lb n="25"/>
            dicis tot hominum milia esse qui hoc faciunt, quasi non etiam <lb/>
            ista sit non parua causa, cur ab huiusmodi magisterio uestro <lb/>
            Africa liberetur. eorum est enim hominum genus, cui hoc <lb/>
            malum persuadere potuistis, qui sole(ba)ut haec et antea <lb/>
            facere, maxime cum idololatriae licentia usque quaque ferueret, <lb n="30"/>
            quando isti paganorum armis festa sua frequentantium

<note type="footnote">5 cf. Matth. 26, 41 7 cf. II Mach. 14, 41 sqq. 15 cf. Sap. 11, 21 <lb/>
            et pag. 214, 25 . </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. J</hi></note>

<note type="footnote"> 3 non <hi rend="italic">om. f</hi> 8 Machabaeorum <hi rend="italic">v</hi> .9 in <hi rend="italic">om. f</hi> 27 sint <hi rend="italic">f</hi> 29 solebant <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> solent <hi rend="italic">fo</hi> 31 frequentantium <hi rend="italic">scripsi</hi> frequentantibus <hi rend="italic">fv</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="231"/>
            irruebant. uouebant autem pagani iuuenes idolis suis quis quot <lb/>
            occideret. at isti gregatim hinc atque inde confluentes tamquam <lb/>
            in amphitheatro a uenatoribus more immanium bestiarum <lb/>
            uenabulis se oppositis ingerebant, furentes moriebantur, putrescentes <lb/>
            sepeliebantur, decipientes colebantur. praeter haec sunt <lb n="5"/>
            saxa immania et montium horrida praerupta uoluntariorum <lb/>
            creberrimis mortibus nobilitata uestrorum. aquis et ignibus <lb/>
            rarius id agebant, praecipitiis greges consumebantur ingentes. <lb/>
            aetatis nostrae hominibus res notissimas loquor. quis enim <lb/>
            nescit hoc genus hominum in horrendis facinoribus inquietum, <lb n="10"/>
            ab utilibus operibus otiosum, crudelissimum in mortibus <lb/>
            alienis, uilissimum in suis, maxime in agris territans, ab <lb/>
            agris uacans et uictus sui causa cellas circumiens rusticanas, <lb/>
            unde et circumcellionum nomen accepit. uniuerso mundo <lb/>
            paene famosissimum Africani erroris opprobrium? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>