<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Quid est autem stultius quam quod putatis prophetiam <lb n="30"/>
            istam de martyribus, qui futuri praedicti sunt, non nisi in

<note type="footnote"> 5 Apoc. 6, 9-11 15 cf. Matth. 17, 15 17 cf. Matth. 8, 32 <lb/>
            18 cf. Matth. 4, 5-6 25 Apoc. 6, 10 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. A</hi></note>

<note type="footnote"> 10 ipsorum <hi rend="italic">ed. Lugdnnensis</hi> uestrorum <hi rend="italic">fv, cf. pag. 229, 12</hi> 17 et <lb/>
            ipse et f </note> <lb/>
             
<pb n="229"/>
            Donatistis esse completam, quasi, posteaquam hoc scripsit <lb/>
            beatus Iohannes, nulli martyres sint occisi, quo usque exsurgeret <lb/>
            pars Donati, qui si quando alios non possunt se ipsos <lb/>
            occidunt, qui faciunt opera latronum et daemonum et gloriam <lb/>
            sibi uindicant martyrum? quodsi tanto temporis interuallo, <lb n="5"/>
            id est a Iohanne usque ad istos, nulli occisi essent martyres <lb/>
            ueri, ut nihil aliud, uel temporibus antichristi diceremus <lb/>
            futuros, in quibus ille martyrum numerus compleretur, nec <lb/>
            tamen istos uel alieni uel sui sanguinis reos accrescere numero <lb/>
            uerorum martyrum crederemus, quibus dictum est ut requiescerent <lb n="10"/>
            paruum tempus, donec impleretur numerus fratrum <lb/>
            ipsorum, qui inciperent interfici sicut et ipsi, ab aliis utique, <lb/>
            non a se ipsis sicut isti, et ideo isti non sicut ipsi. possumus <lb/>
            etiam uerissime dicere ipsos quoque Donatistarum temporibus <lb/>
            catholicos quos occidunt ad supplementum illius numeri pertinere. <lb n="15"/>
            sed cum post apostolum Iohannem, qui futura illa <lb/>
            conscripsit, tanta strages martyrum interficientibus impiis <lb/>
            usque quaque in tam multis gentibus facta sit, quid sibi <lb/>
            uolunt isti suarum animarum extortores et alienarum tortores, <lb/>
            ut, quod de martyribus sanctis legunt esse praedictum, de <lb n="20"/>
            se iactent esse completum? praeparate uos potius, ut uester <lb/>
            sanguis non in eis, qui uos uel comprehendere uel fugere <lb/>
            cupiunt ut uiuatis, sed in uobis potius uindicetur. an forte, <lb/>
            ne hoc fiat, ideo non eum funditis, sed aut praecipitio colliditis <lb/>
            aut unda suffocatis aut in cinerem conuertitis? sed erratis. <lb n="25"/>
            uindicabitur in uobis, quocumque modo perimatur a uobis; in <lb/>
            uobis enim (etiam) uindicaretur, si non in ecclesia Christi, sed <lb/>
            in parte Donati ab aliis funderetur. itane uos clamabitis ad <lb/>
            deum, ut uindicet sanguinem uestrum, et exaudiet uos nisi <lb/>
            damnauerit uos? quomodo enim uindicetur, nisi qui eum <lb n="30"/>
            ausus est trucidare damnetur? in hac ergo uoce non estis <lb/>
            nisi accusatores uestri, quia uos estis rei sanguinis uestri, <lb/>
            nec deus nisi uos damnabit, quando a uobis uel collisum uel <note type="margin"><hi rend="italic">def. J</hi></note>

<note type="footnote"> 2 exurgeret <hi rend="italic">f</hi> 5 uendicant <hi rend="italic">f 23 sed] sed ut f</hi> 27 etiam <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="230"/>
            suffocatum uel exustum uel quocumque pacto trucidatum <lb/>
            uel, si hoc elegeritis, effusum sanguinem uestrum uindicabit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>