Quid est autem stultius quam quod putatis prophetiam istam de martyribus, qui futuri praedicti sunt, non nisi in 5 Apoc. 6, 9-11 15 cf. Matth. 17, 15 17 cf. Matth. 8, 32 18 cf. Matth. 4, 5-6 25 Apoc. 6, 10 def. A 10 ipsorum ed. Lugdnnensis uestrorum fv, cf. pag. 229, 12 17 et ipse et f Donatistis esse completam, quasi, posteaquam hoc scripsit beatus Iohannes, nulli martyres sint occisi, quo usque exsurgeret pars Donati, qui si quando alios non possunt se ipsos occidunt, qui faciunt opera latronum et daemonum et gloriam sibi uindicant martyrum? quodsi tanto temporis interuallo, id est a Iohanne usque ad istos, nulli occisi essent martyres ueri, ut nihil aliud, uel temporibus antichristi diceremus futuros, in quibus ille martyrum numerus compleretur, nec tamen istos uel alieni uel sui sanguinis reos accrescere numero uerorum martyrum crederemus, quibus dictum est ut requiescerent paruum tempus, donec impleretur numerus fratrum ipsorum, qui inciperent interfici sicut et ipsi, ab aliis utique, non a se ipsis sicut isti, et ideo isti non sicut ipsi. possumus etiam uerissime dicere ipsos quoque Donatistarum temporibus catholicos quos occidunt ad supplementum illius numeri pertinere. sed cum post apostolum Iohannem, qui futura illa conscripsit, tanta strages martyrum interficientibus impiis usque quaque in tam multis gentibus facta sit, quid sibi uolunt isti suarum animarum extortores et alienarum tortores, ut, quod de martyribus sanctis legunt esse praedictum, de se iactent esse completum? praeparate uos potius, ut uester sanguis non in eis, qui uos uel comprehendere uel fugere cupiunt ut uiuatis, sed in uobis potius uindicetur. an forte, ne hoc fiat, ideo non eum funditis, sed aut praecipitio colliditis aut unda suffocatis aut in cinerem conuertitis? sed erratis. uindicabitur in uobis, quocumque modo perimatur a uobis; in uobis enim (etiam) uindicaretur, si non in ecclesia Christi, sed in parte Donati ab aliis funderetur. itane uos clamabitis ad deum, ut uindicet sanguinem uestrum, et exaudiet uos nisi damnauerit uos? quomodo enim uindicetur, nisi qui eum ausus est trucidare damnetur? in hac ergo uoce non estis nisi accusatores uestri, quia uos estis rei sanguinis uestri, nec deus nisi uos damnabit, quando a uobis uel collisum uel def. J 2 exurgeret f 5 uendicant f 23 sed] sed ut f 27 etiam addidi suffocatum uel exustum uel quocumque pacto trucidatum uel, si hoc elegeritis, effusum sanguinem uestrum uindicabit.