<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Uerba epistulae: <hi rend="italic">Sed etsi persecutio conquiescat, <lb/>
            inquit, unde martyrum numerus adimpletur, Iohanne dicente: <lb/>
            uidi, inquit, animas occisorum sub ara dei exclamantium<lb n="5"/>
            et dicentium: quamdiu, domine, non iudicas et <lb/>
            uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant <lb/>
            super terram? et acceperunt singuli stolas albas, et <lb/>
            dictum est eis, ut requiescerent adhuc paucum tempus, <lb/>
            donec impleatur numerus fratrum ipsorum qui<lb n="10"/>
            incipient interfici sicut et ipsi</hi>? ad haec responsio: Si <lb/>
            sub ara Christi martyres esse uelletis, non uos ipsos incendendo <lb/>
            sacrificium diabolo faceretis. quis enim gaudet de isto <lb/>
            furore uestro nisi diabolus, qui eum uobis inspirat, et qui <lb/>
            sunt ex parte illius? ipse est, qui illum puerum, de quo in<lb n="15"/>
            euangelio legimus, mittebat aliquando in aquam, aliquando in <lb/>
            ignem, ipse et illum gregem porcorum praecipitem fluctibus <lb/>
            mersit, ipse, ut se de pinna templi praecipitaret, etiam ipsi <lb/>
            domino audacissima temptatione suggessit. ad diabolum sine <lb/>
            dubio pertinetis, cum tria genera mortis, aquam ignem praecipitium,<lb n="20"/>
            in uestris mortibus frequentatis. si enim mentes non <lb/>
            dementia perderetis, ista ipsa uerba, quae de sancto libro <lb/>
            posuisti, ab isto interitu quem uobis ingeritis uos reuocare <lb/>
            deberent. quid enim animae martyrum sub ara dei dicunt? <lb/>
            quamdiu, domine, non iudicas et uindicas sanguinem<lb n="25"/>
            nostrum de iis qui habitant super terram? <lb/>
            uindicari poscunt sanguinem suum, in eis utique a quibus <lb/>
            fusus est: numquid in aliis? ac per hoc uindicabitur uester <lb/>
            in uobis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>