<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Quod autem uobis uidetur inuitos ad ueritatem <lb/>
            non esse cogendos, erratis nescientes scripturas neque uirtutem <lb/>
            dei, qui eos uolentes facit, dum coguntur inuiti. numquid<lb n="15"/>
            enim paenitentiam Niniuitae inuiti egerunt, quia hoc rege suo <lb/>
            compellente fecerunt? iam enim propheta iram dei uniuersae <lb/>
            ciuitati eam triduo perambulans praenuntiauerat: quid igitur <lb/>
            opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur deo, qui <lb/>
            non intuetur ora sed corda, nisi quia erant in eis quidam,<lb n="20"/>
            qui nec curarent nec crederent praedicta diuina nisi territi <lb/>
            potestate terrena? ista igitur iussione regiae potestatis, contra <lb/>
            quam uoluntarius fit uester occasus, multis ad salutem quae <lb/>
            (est) in Christo praestatur occasio, qui etsi uiolenter adducuntur <lb/>
            ad cenam tanti patris familias et compelluntur intrare,<lb n="25"/>
            intus tamen inueniunt unde se laetentur intrasse. utrumque <lb/>
            enim futurum dominus ipse praedixit et utrumque compleuit. <lb/>
            nam reprobatis quibusdam, qui utique intelleguntur Iudaei, <lb/>
            quia ipsi per prophetas antea fuerant inuitati et ad horam <lb/>
            excusare maluerunt, ait dominus seruo suo: exi in plateas <lb n="30"/>
            et uicos ciuitatis, et pauperes ac debiles et <lb/>
            caecos et claudos introduc huc. et ait seruus:

<note type="footnote"> 6 cf. Matth. 22, 10 17 cf. Ion. 3 30 Luc. 14, 21-23 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. J</hi></note>

<note type="footnote"> 3 uestris] nostris <hi rend="italic">f</hi> nostris] uestris nostri <hi rend="italic">f</hi> 11 nostris <hi rend="italic">f</hi> 24 est <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="227"/>
            domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus <lb/>
            est. et ait dominus seruo: exi in uias et saepes, <lb/>
            et compelle intrare, ut impleatur domus mea. intellegimus <lb/>
            \'uias\' haereses, schismata \'saepes\'; uiae quippe hoc <lb/>
            loco significant diuersas opiniones, saepes autem peruersas <lb n="5"/>
            opiniones. quid ergo miramini, si non corporalis cibi sed spiritalis <lb/>
            fame moritur, quisquis ad istam cenam nec libenter <lb/>
            introductus nec uiolenter impulsus ingreditur? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>